Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1180 XII
Signature: 1180 XII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Dezember 1180
Péter cassinói apát tudósítja Similis pannonhegyi apátot, hogy követével mi mindent közöltek és hogy minő jogaik és szokásaik vannak a bíráskodás és egyházi joghatóság terén. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206825


P(etrus) Dei gratia monasterii venerabilis Sancti Benedicti Casinensis abbas et totus eiusdem cenobii conventus S(imili) monasterii Sancti Martini de monte Pannonie venerabili abbati et toti eiusdem cenobii conventui salutem et orationes in Domino. Nuntius vestre fraternitatis venit ad nos sciscitans a nobis et studiose perquirens de libertate et privilegiis monasterii Sancti Benedicti de castro Casino. Cui cum de plurimis privilegiis nostris quedam et non pauca demonstrassemus, que de eisdem ad testimonium adtinebant libertatis monasterii vestri, et vidit et scivit esse convenientia, rescribi fecimus et bulla nostra bullata fraternitati vestre transmisimus. De constitutionibus autem et consuetudinibus cleri et plebis nostre exterioribus nos interroganti diximus, quia nos habemus sacristam nostrum, qui economus noster est et iudicat et discutit totum clerum et populum nostrum de spiritalibus; potest etiam pena pecuniaria multare multandos; habet potestatem excommunicandi et solvendi. Habemus etiam prepositos et archipresbyteros nostros in civitatibus et in castellis nostris in toto orbe terrarum constitutis, qui similiter discutiunt populum nostrum de omnibus spiritalibus et possunt collata a nobis potestate dare in eos sententiam sive de matrimoniis, sive de divortiis inter coniuges, exceptis homicidis. Quod quia rarissime apud plebem nostram contingit, quando forte contingit, nos et nostri non iniungimus eis penitentiam, sed mittimus ad sedem apostolicam. Peracta vero penitentia presbyteri aut clerici nostri, quibus precipimus, reconciliant eos ecclesie. Si forte maiores cause emerserint, quibus iudicandis ipsi forte non sufficerent, nobis, ut discutiantur, referre debent. Percussionem quoque clerici, que ubique soli apostolice sedi reservatur, illuc transmittimus. Si quilibet extranei de parrochia cuiuslibet episcopi cum hominibus nostris causas habent, nos iudicamus, quia habemus etiam iudices seculares de causis forensibus. Si autem alieni non contenti essent nostro iudicio, si vellent, apostolicam sedem apellarent. Si autem nostri causam cum extraneis habent, et est occasio vel pecunie vel fundi vel castelli vel cuiuslibet rei vel etiam terra vel pecunia alicuius mulieris nostro homini nupte, que in ditione parrochiani episcopi non nostra constituta sunt, mittimus ad episcopum, ut faciat iustitiam. Si non contenti fuerimus iudicio, quod fecerat, apostolicam sedem appellamus. Denique excepto Romano pontifice nullus patriarcha, nullus archiepiscopus, nullus episcopus in nostris quippiam iuris habet, nisi forte si de novo de parrochia alicuius episcopi alique tales res nobis conferrentur, ubi episcopus vel decimas vel aliquid iuris prius habuisset, quod ei auferri non posset, nec de iustitia esset auferri. De ordinationibus autem et consecrationibus et crismatis et olei acceptione et de aliis rescripta privilegiorum, que vobis misimus, evidenter et sufficienter affirmant. De festo quoque translationis non celebrando apostolicis excommunicationibus interdicto et quibusdam miraculis de corpore Sanctissimi Patris Benedicti et sororis eius quantum nuncio vestro placuit, pauca de plurimis perscripsit. Bene valete.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1180 XII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1180_XII/charter>, accessed 2025-04-10+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success