Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1181
Signature: 1181
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1181
Fulcumar comes Palan és Meretha birtokokat s Heney részbirtokot a bakonybéli apátságnak ajándékozza. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206827

Quoniam preter ceteros humane nature defectus in hanc vallem lacrimarum deiecti oblivionis passionem incurrimus, mirabilis inholevit consuetudo, ut ea, que racionabiliter ordinantur, litterarum apicibus commendarentur et sic vivaci memoria detinerentur. Notum sit igitur presenti generacioni et ei, que ventura est, quod anno ab incarnacione Domini MCLXXXI. [1181.] regnante gloriosissimo rege Bela, pie recordacionis Geyse regis filio, Nicolao Strigoniensi archiepiscopo existente, Iohanne Besprimiensi episcopo, Farcasio palatino comite, Dionisio Baciensi comite, ego Fulcumarus comes religiosorum patrum vestigia secutus, qui pro remedio animarum suarum de suis bonis ecclesias Dei ditaverunt, dedi ecclesie Sancti Mauricii de Bel predium quod dicitur Palan cum duabus aratris et quatuor mansionibus cum filiis et filiabus q(u)orum nomina hec sunt: Berges cum filio nomine Sudan et filia Pita, Som cum tribus filiis Somos, Bol, Quisid, preterea Cin cum duobus filiis Rouza, Bugus et cum fratre Rue. Dedi eciam unum servum nomine Seged et duo(s) pulsatores Iheremiam et Vvdam cum matre et sorore quarum nomina hec sunt: Hugus et Catrina; dedi preterea quasdam ancillas ad textrinum opus, que fratribus pannos pararent et hec sunt nomina illarum: Lence, cum duabus filiabus Bibubra et Duba, Hugud cum sorore Degve et Cuce; dedi etiam in eodem predio tredecim equos indomitas, XXX porcos, C oves. Cuius predii talis sit situs. De silva Keurus incipiens transit ad sepulhrum, inde ascendit et descendit ad molam Surt. Deinde ad silvulam leprosorum. Et inde transiens per Egrug, extenditur usque ad puteum et descendit ad foveam vulpis sicque revertitur ad predictum locum Keurus.||
Item aliud predium Meretha, cum duobus aratris et cum duabus mansionibus, quomm nomina hec sunt: Nicolaus et alter Vendeg. Cuius predii terra ab arbore piri sumens inicium transit ad magnam viam, et inde ad Nanay, de Nanay veniens ad lapidem et inde ad predictum locum.||
Item dedi in Heney VI vineas cum V vinitoribus, quorum nomina hec sunt: Atta cum filio Csega, Furuod, Vzd, Lusad. Dedi etiam II tapetia et unam cortinam de bysso et alteram de lino et I-am scutellam argenteam et cifum cum copertorie ponderantes IIII-or marcas. Istis donis donavi ecclesiam Sancti Mauricii.||
A B C D E F G H I K L M N O P Q R

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1181, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1181/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success