useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1206
Signature: 1206
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1206
János esztergomi érsek a veszprémi várnép által elfoglalt Scis birtokot visszaítéli Péter béli apátnak s a perköltségre Pósa pap ad egy márkát; erről tanúskodnak Benedek szentmártoni apát, több konventtag, stb.  

orig.pannonhalmi konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206832
x
Precedentium patrum prudens antiquitas sollerti invenit ingenio, ut ea, que in posterum conservanda disponuntur, litteris commendentur et sic in memoriam futurorum levius revocentur. Notum sit omnibus in Christo pie viventibus, quod in tempore Petri abbatis de Bel homines Bespriensis castri quandam terram Sancti Mauricii de villa Scis occupaverunt dicentes terram esse castri, non ecclesie. Predictus autem abbas de Bel ante Iohannem, Strigoniensem archiepiscopum, eos appellavit ac iusto iudicio eos devicit et predictam terram ordine iudicario ecclesia optinuit. In expensam vero illius negocii sacerdos quidam nomine Paussa, de iobagionibus eiusdem ecclesie, dedit unam marcam tali conditione, ut in predicta terra et de silva et de feno unam partem haberet, sicut unus hominum habitantium in terra. Huius autem rei conscii et testes sunt abbas Benedictus Sancti M(artini) et Marcus decanus, Farcadinus cantor, Moyses custos, Heymo comes eiusdem ecclesie, Hevsque sacerdos, iobagiones ecclesie, Lucas et Iod filii ecclesie. Ut autem huius rei stabilitas in perpetuum inviolata consistat, pagine descriptione est confirmate.||
A B C D E F G H

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.