useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1210
Signature: 1210
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1210
A győri káptalan tanúsítja, hogy a kögyeri (kenyeri) bakonyőrök vallomása szerint a szentmártoni apátság keresztúri, varsányi és lázi népei sohasem adóztak a bakonyi ispánnak s ez nem szállhat meg náluk.  

orig.győri káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206836
Graphics: 
x
K(ilianus) Dei gratia prepositus et totum capitulum Geuriensis ecclesie omnibus litteras presentes inspecturis salutem in Domino. Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire, quod cum Vrias abbas Beati Martini inspexisset populos suos, videlicet in villa Sancte Crucis et in villis Vasian (Vosaian) et Lazi, a custodibus silve Bucan frequenter aggravari, et super eosdem populos iniustam pensionem exigere comiti de Bucan atque eundem comitem in ipsis descendere, sicut in ceteris villis, que sunt in Bucan, non valens tam iniustum aggravamen (diutius) sustinere, accepto pristaldo nomine Blasio a domino rege, prefatos custodes silve in presentiam domini regis citavit. Suntque illi custodes silve de villa Qugere, quorum nomina sunt hec: Gregorius, Potus, Juca. Cum igitur isti prenominati custodes silve cognoscerent veraciter non posse probare, populos predictarum trium villarum Beati Martini in aliquo teneri comiti de Bucan, abbatem rogaverunt petentes, ne contra eos causam ageret litemque deponeret. Unde dictus abbas eorum rogatu conductus cum pristaldo regis gratia testificationis eos ad nos misit, in nostraque presentia ore proprio sunt testificati, quod populi sepe dictarum trium villarum numquam deberent aliquam solvere pensionem comiti de Bucan, nec comes in ipsis deberet descendere. Huius igitur rei nos sumus testes: Kilianus prepositus, cantor Vede, Helias decanus, custos Petrus et ceteri canonici quamplures. Et ut hec rata et inconvulsa permaneant in eternum, sigilli nostri inpositione corroboravimus. Anno Verbi Dei millesimo CC.X. [1210.]||
A B C D E F G

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.