useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1210
Signature: 1210
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1210
Apos, Kált testvére, végrendeletet tesz a győri káptalan előtt ölböi, szőlősi, écsi, kálti és sokorói birtokairól és szabadosairól, szolgáiról, szolgálóiról a szentmártoni apátság, illetve születendő fia, továbbá leányunokája, neje és leánya részére.  

orig.győri káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206835
Graphics: 
x
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Notum sit istud tam futuris, quam presentibus, quod venit ad nos canonicos Geurienses Opus, frater Katl, dixitque nobis taliter, quod omnes libertos suos, quos in villa Ilbeui haberet, in tali servitio ecclesie Beati Martini in Monte Pannonie servire disposuisset, in quali servitio apud eum erant, verumptamen sciendum est, quod taliter adhuc eos ecclesie disposuit, ut quo adhusque ipse viveret, ei obedientes in omnibus sicut prius servirent, si vero ei Deus filium daret, omnis substantia ipsius filio in perpetuum remaneret. Nomina vero eorum hec sunt: Dubur, Michal, Foreos (!) cum posteris suis, Inoc cum posteris suis, Stephan cum posteris suis, Juan cum posteris suis, Iacobus cum posteris suis, Milud cum fratre suo, Scigin, Peter, Paul, Adou cum posteris suis, Gardinalis cum filio, Munc cum filio, Ceme, Hilcus, Cimohus, Nimige, Bella et eorum terra eisdem pertinet, in qua manent. Alligavit etiam unum servum nomine Buzou, qui est in eadem villa, ecclesie Beati Martini tali servitio, cui concessit terram et araturam ad quatuor boves, ut singulis annis semper apud Sanctum Martinum in festo Sancti Michaelis exequias eius faceret in bove trienni, in centum (pan)ibus et in una tunella cervisie. Preterea in secundo predio eius, quod vocatur Sceuleus, partem suam in terra, in silva et servum nomine Iruslou cum duobus filiis et una vinea dis(posuit) eidem ecclesie, et unam vineam in villa Eschu. Iterum in predio, quod vocatur Katl, quod est prope ad insulam regis, totam terram disposuit eidem ecclesie ad eius partem pertinentem. Item dedit nepti sue libertinos, quorum nomina hec sunt: Fioch, Cugul cum filio, Lampert (cum) fratre et unum servum nomine Bulsuu, Urbanum cum filio; Jeroslaum cum duobus filiis dedit ecclesie Sancti Martini, tertium vero filium eiusdem dedit prefate nepti et unam ancillam. Disposuit etiam de libertinis uxori sue et filie, quorum nomina hec sunt: Rupa, Feud, Files, Iacob, Cosma cum filio, Thomas et duos nepotes, Chuca, Paul, Gilianus, Lampert, Golombus, Peter. De servis suis autem eis disposuit istos, quorum nomina hec sunt: Soma, Bulsuu, Keseud cum filio; de ancillis: Scina, Chaga, Sombotka, Cos; de vinitoribus istos: Buda, Duca cum una vinea in Sceuleus et in villa, que vocatur Sucorou. In terra, que eum contingebat, disposuit uxori sue et filie taliter, ut si uxor eius vel filia aliquando terram hanc vendere vellent et cognati sui ad se redimere nollent, tunc nonnisi ecclesie Beati Martini vendere possent. Similiter dixit de libertinis illis, quos eis assignavit. Actum est igitur istud in presentibus et scientibus Geurisiensibus canonicis: Petro custode, Feliciano decano, Beda cantore, Benedicto archidiacono, Iacobo archidiacono, anno Domini millesimo CC. X. [1210.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.