useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1210
Signature: 1210
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1210
Péter esztergomi prépost és káptalanja írásba foglalják azon tizedegyezséget, mely Uriás szentmártoni és Gilbert somogyvári apát közt János esztergomi érsek és Tiborc ispán békebírák előtt létrejött.  

orig.Péter prépost, esztergomi
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206834
Graphics: 
x
Petrus prepositus et totum eiusdem loci capitulum omnibus, ad quos littere iste pervenerint, orationes in Domino. Inestimabile beneficium est oblivionis nescire defectum, et quedam vere similitudo celestium tempore decursa habere in memoria. Verum quia labilis est hominum memoria et rerum turbe non sufficit, ad futurorum cautelam humana providentia adinvenit, ut ea, que inter homines sive in iudicio, sive extra iudicium legitime geruntur, litteris commendentur, quarum officio, que processu temporis paulatim elabitur, fugiens memoria revocetur. Notum sit igitur tam presentibus quam futuris, quod sinceritas pacis, que inter monasteria Beati Martini de Pannonia et Sancti Egidii de Symigio causis emergentibus dudum fuerat vitiata, ut detersis contentionibus in pristinum deinceps statum restitueretur inter ipsorum dispensatores, abbatem videlicet Vriam et abbatem Gilbertum, cum suorum conventuum legitimo consensu convenit, ut Iohannes Strigoniensis archiepiscopus, necnon comes Tiburtius inter ipsos amicabiliter componerent. Constitutis igitur partibus in conpositorum presentia et hinc inde propositis variis dissensionum causis, ceteris adinvicem sibi remissis, sub quatuor articulis totam sue dissensionis materiam concluserunt. Decernentibus igitur dictis compositoribus convenit inter partes, ut abbas Sancti Egidii de decima vini, quod annuatim in cellarium Symigiense ad usum fratrum infertur, LXXX (octoginta) ydrias Symigiensis comitatus pro bono pacis deduceret, salvo iure decimationis ecclesie Beati Martini in reliquo et in ceteris cellariis Symigiensis ecclesie. Item cum abbas Sancti Martini ius decimationis capelle Beati Petri in oppido Symigiensi preter quartam ad suum monasterium pertinere proponeret, inficiante penitus parte adversa, immo iuris monasterii Symigiensis esse insolidum constanter asserente, dicti compositores cum voluntate partium abbati Beati Martini sacramentum detulerunt ita tamen, ut si illud sibi anceps videretur, abbati Symigiensi liceret refferre. Item cum esset contentio inter partes super decima ville cuiusdam nomine Szobodi, iuris ecclesie Simigiensis, asserente abbate Beati Martini decimam illius ad suum monasterium preter quartam pertinere, decreverunt compositores ad consensum partium, ut staretur sacramento trium iovbagionum monasterii Beati Martini, quos abbas Symigiensis vellet admittere. Quarto vero cum abbas Sancti Martini abbatem Symigiensem super preteritis quibusdam decimis usque ad summam decem marcarum inpeteret et abbas Symigiensis solutione (!) quibusdam iovbagionibus ecclesie Beati Martini factam esse, Hemerico scilicet et Nicolao, in modum exceptionis obiceret eodem postulante et approbantibus compositoribus, placuit adverse parti, ut eorum sacramento, si hoc ipsi inficiarentur, esset contentus. Verum quoniam omnis etas ab adolescentia in malum prona est et ad dissentiendum natura proclivis, et plerumque quos amor virtutis a malo non revocat, timor pene coherceat, ad corroborantum (!) supradicta partes ad invicem sibi stipulati sunt penam L (quinquaginta) marcarum in transgressorem committendam. Tandem vero die statuto abbas Sancti Martini constitutus in presentia nostra de sua iustitia plurimum confisus non tantum delatum sibi sacramentum non retulit, verum illud personaliter prestitit cum se sexto. Ad nominationem vero et electionem abbatis Symigiensis tres ioubagines monasterii Beati Martini decimationem dicte ville Szobodi iuris ecclesie Beati Martini esse prestito sacramento firmaverunt. Predicti vero ioubagiones Hemericus et Nicolaus super premissis diligentius interrogati omnino inficiati sunt et se nichil eo nomine recepisse, in nostra presentia iuramento prestito docuerunt. Ut ergo hec in posterum illibata permaneant, ad petitionem utriusque partis nec non pristaldi nomine Gervasii ad hoc specialiter destinati presentem paginam confecimus et sigilli nostri munimine roboravimus. Anno ab incarnatione Domini M. CC. X., regnante feliciter glorioso Hungarorum rege Andrea, [1210.] domino Iohanne Strigoniensi cathedre feliciter presidente, Bogeslao Waciensi, Pethse Geuriensi, Kalano Quinqueecclesiensi episcopis, Poth comite palatino, Marcello Bachiensi, Jula Budricensi comitibus, magistro Iacobo lectore Strigoniensi, Vbaldo Posoniensi, Benedicto Sancti Thome prepositis, Dominico cantore, Michaele custode, Appollinari Nitriensi, Pethone Borsiensi archidiaconis, Sothomoz decano, Alberto, Chise, Wos, Iuliano, Sedech Cyriaco, Marcello, Isaac, Forti, Anania, Alexandro, Nicholao, Filippo, Salomone, Amando canonicis et alii (!) quampluribus.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.