Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1224 III 15
Signature: 1224 III 15
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. März 1224 e.
II. András király megerősíti a szentmártoni apátság birtokában a gönyűi három eke s a «Telek» nevű 70 hold földet, valamint a két dunai szigetet és halászatot, melyeket korábban cserébe adott a szentmártoni egyház három emberéért, kiket a király fölszabadított. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206877
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Galitie Lodomerieque rex in perpetuum. Cum quelibet iusta petitio apud regie serenitatis excellentiam sit admittenda, illa maxime mereri censetur optentum, que ab animo divinitus inspirato procedens prodit velle petentis, largien(do terr)ena lucrari celestia et temporalibus institutis acquirere sempiterna. Hinc est, quod ad universorum notitiam presentium et posterorum pervenire volumus, quod dilectus ac fidelis noster Vros abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ad nostram accedens presentiam instanter ac devote postulavit, ut ea omnia, que (in concambium) Petrus et duorum fratrum ipsius, qui de filiis officialium ecclesie Sancti Martini oriundi fuerant, quos intuitu fidelitatis et servitiorum predicti Petrus ab (omni debito) et servitio, quo ecclesie astricti (tenebantur, exemptos cum consen)su predicti W(ros) abbatis et fratrum suorum perpetue donavimus libertati, ecclesie contuleramus, auctoritate nostri privilegii confirmaremus. Nos (igitur iustis, hon)estis et salubribus petitionibus sepedicti V(ros abbatis) condignum favorem adhibentes datam a nobis commutationem benignitate regia confirmavimus. Contulimus igitur prenominate ecclesie Sancti Martini terram quandam nomine Gunew ad tria aratra, exceptam de castro Zulugageuriensi, cum sex mansionibus castrensium, quorum nomina sunt hec: Wtovs, Guegus, Tuba, Ybrah, Helleus et Tocut. Item contulimus septuaginta iugera terrarum, quod vulgo Teluk dicitur, et duas insulas, sitas in Danubio, et piscaturam in Danubio, que dictos castrenses contingebat. Et hec omnia per dilectum ac fidelem nostrum Gregorium magistrum tunc temporis electum Geuriensem prememorate ecclesie Sancti Martini fecimus assignari. Ut autem hoc concambium et confirmatum factum a nobis nec nostris, nec nostrorum successorum temporibus retractari valeat, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus Cleti aule nostre cancellarii et Agriensis prepositi, anno dominice incarnationis (M.CC.XX.) IIII., [1224.] Strigoniensi sede (vacante), reverendo Vgrino Colocensi archiepiscopo existente, Desiderio Chenadiensi, Roberto Wezprimiensi, Thoma Agriensi Stephano Zagrabiensi, Briccio Waciensi et aliis episcopis ecclesias Dei gubernantibus; Jula palatino et comite Budruguiensi, Salomone bano, Nicolao curiali comite regine et comite Supruniensi, Botez aule nostre curiali comite et comite (Bekesiensi), Buzad Posoniensi, Nicolao fratre Vgrini Chenadiensi et aliis comitibus comitatus tenentibus, regni autem nostri anno vicesimo.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1224 III 15, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1224_III_15/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success