useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1225
Signature: 1225
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1225
II. András király azon ígérete szerint, melyet a szentmártoni monostor fölszentelésekor tett, az apátságnak adományozza Gönyű földjének, a hozzá tartozó Dunának és szigeteknek felét, összes udvarnokait és az Örvény, Tanya nevű dunai szigeteket egészen, halászatukkal együtt, míg Gönyű másik fele Mihály királyi lovászmesteré lett.  

orig.András II király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206883
Graphics: 
x
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Crohatie, Rame, Servie, Galitie Lodomerieque rex in perpetuum. Inter universos, qui superne largitatis dona recipiunt, multum obligatur regum sublimitas, quibus quia plura ac specialia donorum insignia committuntur, merito ab eisdem plura exiguntur. Ne igitur pro non augmentato commissi talenti lucro inutilitatis arguamur, si ecclesiis Dei et locis divino cultui mancipatis, cum possimus et teneamur, honores et possessiones augmentare renuerimus: monasterio Beati Martini de Sacro Monte Pannonie, quod pridem combustum et funditus destructum et per Vros abbatem opere laudabili reedificatum est, in die consecrationis eius, cui cum coniuge nostra, sicut iure patronatus nos contingebat, et multis regni nostri magnatibus interfuimus, ad nullius petitionem, sed solo Dei nutu provocati tum ob remedium anime nostre, tum quia monasterium dictum nobis et coniugi nostre et aliis magnatibus et nobilioribus nostris maximas expensas et honores fecit, tum quia ratio iuris et equitatis exigit et ad officii debitum incumbit patronis in consecratione monasteria dotare, et maxime cum nos ad reedificationem illius monasterii in nullo iuvissemus abbatem: triginta mansiones udvornicorum nostrorum cum tota terra sua, quovis loco magis utilitati ecclesie congrueret, firmiter dare promisimus. Sed abbas et conventus se piscibus pre ceteris indigere dicentes, humiliter et subnixa prece institerunt, ut nos quandam terram udvornicorum nostrorum (iuxta Danu)bium sitam, scilicet villam Gynu, que dictum monasterium in tertia parte contingebat, in omni portione cum quindecim mansionibus incolis eiusdem ville conferremus et reliquos udvornicos, si qui remanerent de eadem villa, alias transferri faceremus, ut dicta terra totaliter exclusis udvornicis libere monasterio remaneret cum omnibus pertinentiis suis, scilicet quod vulgo dicitur Eurem et Tonya, et aliis piscationibus suis et insulis, et quod eedem mansiones ad piscationes tenerentur faciendas et custodiendas.||
Quorum petitionibus et desideriis gratanter annuentes, dictam terram perpetuo pacifice possidendam prenominato monasterio nostro cum suis pertinentiis et dictis quindecim mansionibus udvornicorum donavimus. Ceterum cum nos reliquos udvornicos, numerum quindecim mansionum, quas sepe dicto monasterio contulimus, excedentes, fideli nostro Michaeli magistro agazonum nostrorum contulissemus, dictus abbas et conventus Sancti Martini timens sibi super hoc in futurum preiudicium generari, ne udvornici sub dominio Michaelis magistri in eadem villa commorantes processu temporis temere contra regiam donationem venientes, terram suam donatam monasterio attemptent sibi vendicare, nostro consensu requisito et habito taliter cum Michaele magistro convenerunt, ut omnes udvornicos supradicte ville, quorum nomina sunt hec: Kynus cum filiis suis, Bixoud cum filio, Banalch cum filio, Kewa cum filiis, Micula cum filio, Salomon cum nepote, Mathei cum fratre suo Forcas, Karachan cum fratre suo Symone, Dema cum fratre suo, Bodov, Aruud cum nepote, Endre cum fratre suo Andrea et Thomas cum filiis suis, Warov cum fratre suo Fiod, Pach cum fratre suo Mathia, Chomso cum filio, Paulus, Herchec, Wyd cum medietate terre et Danubii et insularum, secundum quod concludunt mete ex utraque parte ville, monasterium Sancti Martini possideret, medietas autem cum septem mansionibus castrensium in eadem villa existentium, quas idem monasterium a nobis in permutationem receperat, dicto Michaeli magistro pro permutatione udvornicorum a nobis sibi collatorum remaneret. Ea autem, que extra metam sunt, videlicet quod vulgo dicitur Eurem et Tonya cum omnibus pertinentiis suis monasterium supradictum integraliter possideret. Abbatem autem eiusdem monasterii in supradictam possessionem per fidelem nostrum nomine Detha, filium Cornelii comitis, auctoritate regia fecimus introduci.||
Ut igitur hec nostra donatio pariterque utriusque partis conventio facta perpetue stabilitatis robur optineat, presentem paginam huius rei testimonium fideliter continentem sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus magistri Stephani, domini pape subdiaconi, Zagrabiensis electi et aule nostre cancellarii, anno ab incarnatione Domini Millesimo CC.XX.Io, vacante venerabili sede Strigoniensi, reverendo Vgrino Colocensi archiepiscopo existente, Desiderio Chenadiensi, Roberto Wesprimiensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Alexandro Waradiensi, Reynaldo Transsilvanensi, Briccio Wachiensi, Gregorio Geuriensi, Cleto Agriensi episcopis existentibus ecclesias Dei feliciter gubernantibus, Jula palatino et comite Supruniensi, Nicholao curiali comite regine, Ladislao aule nostre curiali comite et comite Nitriensi, Dionisio filio Dionisii magistro tavarnicorum, Demetrio magistro dapiferorum et comite Posoniensi et aliis quamplurimis comitatus et magistratus tenentibus, regni nostri anno vicesimo secundo. [1225.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.