useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1227 VI 22
Signature: 1227 VI 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juni 1227
IX. Gergely pápa megerősíti Uros szentmártoni apátnak a visszaszerzett jövedelmekről szóló rendelkezését.  

orig.Gergely IX pápa
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206889
x
Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... abbati et conventui Sancti Martini de Pannonia salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ex vestra sane relatione didicimus, quod tu, fili abbas, possessiones et redditus quarundam villarum tuo labore et studio monasterio acquisita communi mense conventus et usibus infirmorum et pauperum, necnon eiusdem monasterii luminaribus deputasti. Nos ergo vestris precibus inclinati, quod super hoc a te, abbas, pie ac canonice factum est, sicut in tuis confectis exinde litteris plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.||
Datum Anagnie X. Kalendas Iulii, pontificatus nostri anno primo. [1227. jún. 22.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.