Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1231 V 07
Signature: 1231 V 07
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Mai 1231
IX. Gergely pápa fölhatalmazza a szentmártoni apátot, hogy verekedő és simoniacus szerzeteseit bizonyos föltételek mellett ne legyen kénytelen Rómába küldeni, hanem maga is föloldozhassa. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206911
Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ... abbati monasterii Sancti Martini de Pannonia salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte tua, fili abbas, fuit nobis propositum, quod nonnulli monachi eiusdem monasterii, quod immediate apostolice sedi subest, pro iniectione violenta manuum in seipsos in canonem inciderunt sententie promulgate; quidam vero symoniacum habuerunt ingressum in monasterio memorato, quorum aliqui absolutionis beneficio non obtento celebravere divina et ad sacros ordines sunt promoti. De ipsorum itaque salute sollicitus postulasti, ut cum eos venire ad sedem apostolicam oporteret, et metuas, ne vagarentur veniendo ad ipsam et salutis, cuius causa venirent, incurrerent detrimentum, cum ipsis agere misericorditer dignaremur. Nos autem plenam de discretione tua fiduciam obtinentes, considerantes quoque, quod religionis favore agendum est mitius cum eisdem, devotioni tue presentium auctoritate concedimus, ut huiusmodi manuum iniectoribus, nisi eorum difficilis fuerat et enormis excessus, propter quem merito ad sedem apostolicam sint mittendi, possis iuxta formam ecclesie absolutionis beneficium impertiri, facturus cum symoniacis, prout in constitutione generalis concilii continetur. Super eo vero, quod dicti excommunicati per simplicitatem et iuris ignorantiam celebravere divina et sacros ordines receperunt, iniuncta eis penitentia competenti cum ipsis tibi liceat, prout saluti eorum expedire cognoveris, dispensare. Si autem prefati excommunicati scienter in contemptum ecclesiastice discipline talia presumpserunt, eis per biennium ab ordinum executione suspensis et iniuncta penitentia competenti cum eis postmodum, si fuerint bone conversationis et vite, auctoritate nostra dispensare valeas, sicut videris expedire.||
Datum Laterani Nonis Maii pontificatus nostri anno quinto. [1231. máj. 7.]
Datum Laterani Nonis Maii pontificatus nostri anno quinto. [1231. máj. 7.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1231 V 07, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1231_V_07/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success