Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1234
Signature: 1234
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1234
A győri káptalan hitelesen átírja P. volt comes, szentmártoni szerzetes levelét, melyben anyja és a maga lelkéért Szent Márton egyházának adja harangozóul Bonus nevű szolgáját. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206944
Capitulum Iauriensis ecclesie universis presentibus et futuris presentem paginam inspecturis salutem in salutis largitore. Vestra noverit universitas, quod cum dignum sit nos iustis petentium precibus consensum facilem prebere, Urias abbas Sancti Martini totumque eius capitulum a nobis pie postulavit litteras suas testimoniales nostris litteris confirmandas super eo videlicet, quod quidam P. quondam comes, monachus factus quendam servum suum nomine Bonum contulit ecclesie Sancti Martini pulsatorum servitio perpetuo serviturum. Quarum litteras (! litterarum) series talis est:||
Universis Dei gratia presentem paginam inspecturis P. quondam comes, postremum vero in ecclesia Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie monachus factus, salutem in salutis auctore. Quoniam iuxta dictum apostoli ante tribunal Christi sumus astaturi, recipientes, prout quisque gessit, sive bonum sive malum, huius tremendi examinis diem misericordie volens prevenire operibus, quendam meum servum nomine Bonum pro anima mee genitricis et mea iam dicte ecclesie Sancti Martini in pulsatorem contuli, cuius meipsum usque ad finem vite mee obtuli servitio. Quod tam presentibus, quam futuris notum esse desidero; et ne presentis libelluli pagina in posterum alicuius possit violari lenocinio, basilice pluries dicte capituli feci sigillo roborari servandam eandem in eiusdem camera perpetuo. Actum est autem hoc presente Uria abbate, Hemerico decano et Clemente custode existentibus.||
Quod ut robur firmitatis obtineret perpetue, presenti pagina (!) sigilli capituli nostri munimine roboratam ad maiorem cautelam fecimus eternari. Anno Domini Mo CCo XXXo IIII. [1234.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1234, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1234.2/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success