Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1234
Signature: 1234
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1234
II. András király Uros szentmártoni apát és szerzetesei kérésére a királyi lovászok alig 60 holdnyi földjét, mely a Sár(víz) folyó mellett közös a szentmártoni egyház földjével, nehogy a bárók valamelyike királyi adomány folytán a (szentmártoni) egyház népei közé férkőzve kellemetlenséget okozzon, ezen egyháznak adományozza. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206939
Andreas, Dei gratia rex Hungarie, omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et omnium bonorum incrementum, licet iustas petitiones regia mansuetudo admittere debeat, ad ea tamen promovenda clementioribus oculis et ardentiori cordis desiderio debet intendere, in quibus specialiter ecclesie Dei et personis divino officio mancipatis misericorditer subvenitur. Ad universorum igitur sancte matris ecclesie filiorum notitiam tam presentium quam posterorum harum insinuatione volumus pervenire, quod dominus Uryas, vir religiosus, abbas ecclesie Sancti Martini de monte Pannonie et eiusdem ecclesie fratres, viri utique providi et discreti ac bone conversationis ad nos accedentes humiliter nobis supplicarunt, ut terram agasonum nostrorum sitam iuxta fluvium Sar modicam, vix ad sexaginta iugera sufficientem cum terra ecclesie Sancti Martini communem ecclesie prefate, cuius patronatus nullo medio ad nos pertinere dinosscitur, misericorditer conferremus in perpetuum possidendam. Quorum petitionibus iustis et honestis Deum pre oculis habentes cupiendo opus caritatis et misericordie in presenti seminare, ut tempore messis metere possimus fructum gratiosum in futuro: regia benegn(it)ate misericorditer inducti et ammoniti acquievimus et terram prememoratam, licet modica sit, cum aqua et feneto et una mansione nomine Petro cohabitatore terre eiusdem, ne occasione donationis nostre aliquis baronum nostrorum se interponendo populis ecclesie ibidem conmorantibus molestiam inferat, et gravamen et ecclesia nostra exinde dampnum pateretur non modicum, sepedicte ecclesie pro remedio anime nostre perpetuo possidendam contulimus. In cuius terre possessionem per dilectum et fidelem nostrum iudicem curie nostre Demetrium et comitem Bachiensem auctoritate nostra fecimus introduci. Ut autem hec nostra donatio perpetue stabilitatis robur optineat, nec unquam nostris aut nostrorum temporibus successorum queat in irritum revocari, in testimonium amplioris fidei litteras nostras concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gratie millesimo ducentesimo XXXIII(I), regni nostri anno XXXo Io. [1234.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1234, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1234.5/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success