Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1234 II 02
Signature: 1234 II 02
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Februar 1234
Jakab prenestei választott püspök és pápai követ Demeter országbíró 1evelét, mely szerint a szentmártoni apátság népeit az apáttal és konventtel kibékítette, de ő maga némi világi büntetéssel sújtotta őket, tartalmilag röviden átírja és megerősíti. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206933
Iacobus, miseratione divina Prenestinus electus, apostolice sedis legatus, universis Christi fidelibus, ad quos littere fuerint delate presentes, salutem in vere (!) auctore salutis. Tenore presentium pateat universis: nos litteras nobilis viri D(emetrii) aule regie iudicis inspexisse, in quibus profecti (!) continebatur, quod iobagiones et populi monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie non observerunt (!) arbitrium seu laudum (!) latum per fratrem Enoch ordinis predicatorum et magistrum Cognoscentem capellanum nostrum tunc inquisitores ecclesie Sancti Martini, quod licet idem arbitrium, seu laudum aprobatum fuerat per eosdem, et tam per nos, quam per dominum regem fuerat confirmatum, nichilominus tamen iidem iobagiones et populi contra venerant domino regi iterum querelando. Unde dictus ... abbas et conventus fuerunt inde conquesti eidem domino regi; ideoque dictus rex causam ipsam inter dictos iobagiones et populos ex una parte, et predictos abbatem et conventum ex altera delegavit eidem. In quibus litteris dictus iudex asserebat, quod predicti non exhibuerant debita servitia dictis abbati et conventui dominis suis; sed quia false accusaverant eos et in multis excesserant contra eos et inciderant propter hoc in excommunicationem (et in) penam centum marcarum, tamquam excommunicati prociderunt ad genua predictorum abbatis et fratrum et absolutionis beneficium meruerunt et ad preces ipsius iudicis inclinati predictam penam C (centum) marcharum misericorditer indulserunt. Sed ipse, ut in litteris dicebatur, condonaverat seculari iudicio tam maiores quam minores, ut starent quilibet in carcere Albensi per mensem. Salvo tamen iure ipsis a sepe dictis ... abbati et conventui contra Ibrachinum, Moschum et Ambrosium, quod quandocumque voluerint, super negotiis, que gesserunt, debeant reddere rationem. In testimonium igitur cuius (!) rei ad petitionem dictorum abbatis et conventus presentes litteras nostro sigillo munitas duximus concedendas. Actum anno gratie millesimo ducentesimo XXXo IIIIo, quarto Nonas Februarii. [1234. febr. 2.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1234 II 02, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1234_II_02/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success