Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1237 X 29
Signature: 1237 X 29
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Oktober 1237
IV. Béla király az örökségek visszavételekor megerősíti atyjának a pannonhegyi Szent Márton egyház részére a Sár folyónál és Vityán tett adományait. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206969
Bela, Dei gratia rex Hungarie, universis presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari. Ad universorum tam modernorum, quam posterorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod cum regni regimine ad nos divina gratia per successionem paternam devoluto perpetuitates et illicitas donationes revocaremus, Deum tamen creatorem omnium habentes pre oculis, ob remissionem peccatorum nostrorum ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie quandam terram agasonum nostrorum, sitam iuxta fluvium Sar, modicam, vix ad sexaginta iugera sufficientem cum aqua et feneto, cum terra ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie communem, ecclesie prefate, cuius patronatus ad nos pertinere nullo medio dinoscitur, secundum quod pie memorie pater noster contulerat misericorditer, reliquimus iure perpetuo possidendam. Preterea ob remissionem peccatorum nostrorum terram in villa Wycha ad usum duorum aratrorum prope capellam Sancti Iacobi de Heremo ad sustentationem fratrum in eadem capella commorantium aliis quampluribus revocatis, secundum quod idem pater noster donaverat, eidem ecclesie Sancti Martini in perpetuum confirmamus. Ut igitur huius nostre confirmationis beneficium perpetue stabilitatis robur obtineat, presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno gratie Mo CCo XXXo VIIo, quarto Kalendas Novembris, regni autem nostri anno tertio. [1237. okt. 29.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1237 X 29, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1237_X_29.1/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success