Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1245 I 13
Signature: 1245 I 13
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Jänner 1245
IV. Ince pápa a szentmártoni apátot meghívja az egyetemes zsinatra, melyet a Szentföld s a római birodalom, a tatárok és a kereszténység más ellenségei, valamint az egyház és a császár ügyeiben hívott össze; egyszersmind figyelmezteti, hogy kíséretének számát s a poggyász mennyiségét úgy mérsékelje, hogy saját egyházának terhére ne legyen. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207008
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ... abbati Sancti Martini de Pannonia salutem et apostolicam benedictionem. Dei virtus et Dei sapientia Dominus Iesus Christus, cuius ineffabili subiecta sunt omnia maiestati a fundationis initio splendore virtutum suam illustravit ecclesiam et sic insignem reddidit singularis privilegio potestatis, ut per eius ministerium suum iustitia consequatur effectum et sedato guerrarum turbine mundo possit tranquillitas provenire. Huius enim preminentiam dignitatis, dum nos reverenter attendimus, qui regimini generalis ecclesie, licet immeriti, divina providentia presidemus, reddimur corde solliciti, quod tempestatis horror, qua ipsa turbatur ecclesia et religio Christiana concutitur, per nostre provisionis auxilium celesti pietate propitia propulsetur. Hinc est, quod nos, ut ipsa ecclesia per fidelium salubre consilium et auxilium fructuosum status debiti possit habere decorem ac deplorando terre sancte discrimini et afflicto Romanie (!) imperio propere valeat subveniri ac inveniri remedium contra Tartaros et alios contemptores fidei ac persecutores populi Christiani, necnon pro negotio, quod inter ecclesiam et principem vertitur, reges terre, prelatos ecclesiarum et alios mundi principes duximus advocandos. Rogamus itaque devotionem tuam et hortamur attente per apostolica tibi scripta precipiendo mandantes, quatinus ad presentiam nostram omni prorsus occasione postposita usque ad proximum festum Sancti Iohannis Baptiste [1245. jún. 24.] personaliter venire procures, ut ipsa ecclesia ex tue visitationis honore spirituale gaudium et ex tua industria consilium percipiat profuturum, sciturus, quod nos dictum principem in predicatione nostra citavimus, ut per se vel per suos nuncios in concilio celebrando compareat responsurus nobis et aliis, qui aliquid contra ipsum proponendum duxerint et satisfactionem idoneam prestiturus. De personarum autem et evectionum moderato numero illam, cum veneris, providentiam habeas, quod tue nimis onerosus ecclesie non existas. Datum Lugduni, Idibus Ianuarii, pontificatus nostri anno secundo. [1245. jan. 13.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1245 I 13, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1245_I_13/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success