useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1247 I 21
Signature: 1247 I 21
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. Jänner 1247
IV. Ince a pannonhalmi apátságot IV. Bélának a jövőben nagyobb pártfogásába s jóindulatába ajánlja.  

orig.Ince IV pápa
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207014
Graphics: 
x
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio ... illustri regi Hungarie salutem et apostolicam benedictionem. Gratum Deo exhibemus famulatum, si personas et loca religiosa pro illius reverentia non solum diligere set defensare [nit]er[emur]. Licet igitur virorum ecclesiasticorum credamus te tamquam catholicum principem amatorem [esse], tamen dilecti filii ... abbas et conventus monasterii Sancti Martini de Pannonia, quod ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinet, te sibi favorabiliorem sentiant nostris monitis et precibus excitatum, regalem excellentiam rogamus et monemus actente, quatinus ipsos et dictum monasterium habens pro divina et apostolice sedis ac nostra reverentia propensius commendatos, non permittas eos, quantum in te fuerit ab aliquibus indebite molestari, ita quod ipsi protectione regia gaudeant se munitos et tu per secularem potentiam seculorum Domino placeas, nosque devotionem tuam merito commendemus. Datum Lugduni, XII. Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno quarto. [1247. jan. 21.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.