useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1247 I 18
Signature: 1247 I 18
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Jänner 1247
IV. Ince a pannonhalmi templomban ájtatoskodó híveknek negyven napi búcsút enged.  

orig.Ince IV pápa
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207013
Graphics: 
x
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... abbati et conventui monasterii Sancti Martini de Pann[oni]a, ordinis Sancti Benedicti, Iauriensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Loca sanctorum omnium pia sunt devotione fidelium veneranda, ut, dum Dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles Deo reddant et illorum nobis quodam modo vendicantes patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur ecclesiam monasterii vestri ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis ob Beati Martini merita, cuius est vocabulo insignita, congruis honoribus frequentari, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in die dedicationis eiusdem et festivitatibus dicti sancti venerabiliter visitarint, de omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis annis singulis misericorditer relaxamus. Datum Lugduni, XV. Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno quarto. [1247. jan. 18.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.