Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1250 IV 26
Signature: 1250 IV 26
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. April 1250
A fehérvári káptalan Nyirakol birtoknak Pannonhalma részére történt eladását bizonyítja. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207018
Capitulum Albensis ecclesie [omni]bus Christi fidelibus presentes litteras [inspe]cturis salutem in Domino sempiternam. V[est]ra noverit [u]niversitas, quod Petrus filius Inuarii, Cristianus et Thomas filii Pous et Elias Iohannis de genere Noe ad nostram accedentes presentiam confessi sunt viva voce, qu[andam] terram suam nomine Nyrokol culture unius aratri sufficientem et fenetum cum nemoribus et aliis utilitatibus suis, [q]uam quondam de terra ecclesie Beati [M]artini de Sacro Monte Pannonie nomine Nyrokol eidem contigua dicebant esse exceptam, ecclesie Sancti Martini supradicte vendidisse pro ... marcis argenti iure perpetuo ac possidendam et ipsam summam pecunie se plene et integraliter recepisse tali interposita obligatione, quod quicunque tam de linea sue generationis [de]scendentes, quam alii ecclesiam predictam super [terra] memorata inpe[tere] seu molestare attemptarent, ipsi et sui heredes defendere et penitus expedire tenerentur propriis laboribus [et expensi]s. Cuius terre mete ... [h]oc ordine distinguntur. Incipit prima meta iuxta fluvium Nyrokol a parte occidentali, ubi sunt due mete terree et inde procedendo ad partem orientalem vadit ad quandam arborem piri, que est in quodam monte, qui wlgariter Berch nuncupatur et ibi sunt due mete terree et ab hinc progrediens tendit ad quandam arborem sorbi, iuxta quam sunt due mete terree; ab inde descendens a[d] pedes eiusdem montis it ad quandam viam, que venit de villa Mortunus, per quam reflectitur et vadit versus meridiem ad arborem ulmi, deinde descendit ad quendam rivulum nomine Alma, per cuius medium descendit ad aquam Nyrokol, per quam ascendens redit ad priores metas et ibi terminatur. Ut igitur huius rei series robur perpetue optineat firmitatis, nec ab aliquo possit in posterum retractari, presentes concessimus litteras sigilli nostri muniminis (!) roboratas. Datum anno Domini M° CC° L° sexto Kalendas Maii [1250. ápr. 26.], magistro Smaragdo ecclesie nostre electo, aule regis vicecancellario, Iacobo cantore, Mathia custode, Michaele decano existentibus.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1250 IV 26, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1250_IV_26/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success