Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1254
Signature: 1254
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1254
Miklós királyi tálnokmester az udvarnokok ügyét rendezve a pannonhalmi apátság birtokairól és szentkereszti jószágáról is megemlékezik. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207029


Nos Nicolaus, Dei gratia magister dapiferorum illustris Bela regis Wngarie universis ad quos presens scriptum pervenerit salutem et omne bonum. Cum ad recensendos udornicos suos per universum regnum Wngarie constitutos super terram eorumdem examinandam a domino rege supra notato constituti fuissemus et in ipso negotio exequendo ad provinciam Simigiensem pervenissemus, accedentes ad nos universi illius provincie wdornici et eorumdem iobagiones conquesti sunt, quod abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie duo [mo]lendina in terra, que dicitur Sar, ab eisdem in concambio recepisset. Contra quos predictus abbas exibuit (!) privilegium Nicolai filii Borz quondam palatini. Cuius tenore viso predicta molendina abbati relicta sunt ab eisdem possidenda. Igitur universis negotiis provincie Simigiensis peractis, venientes ad provinciam Zala invenimus agazones Sancti Martini sub monte Hygmo[gos] terram suam habere seperatam cum wdornicis de villa Kezev a plaga aquilonari cum duabus magnis [metis terreis] ad molendinum Soych, quod est super [fluvium Egrvd et transit] per fluvium Egrvd et vadit per antiquum Egrvd per prata. Cum vdornicis, vero, qui sunt in Hyg[mogos, a parte] occidentali terram habent communem in silvis et in fenetis. Hic etiam completis provincie huius negotiis veniendo ad parrochiam Wesprimiensem invenimus villam Sancte Crucis sub silva Bokon, ecclesie Beati [Ma]r[tini pert]inentem, terram suam habere separatam cum wdornicis de villa Fen cum [metis] antiquis et [novis], ut [habet] privilegium Bele regis et quorumdam quondam palatinorum. Ne igitur per temporum generationes [a present]ibus et succedentibus prescripta in errorem aut irritum vel dissensionem deduci valeant, presentem paginam concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto. [1254.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1254, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1254/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success