useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1258 V 1258
Signature: 1258 V 1258
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Mai 1258
A pannonhalmi konvent bizonyságlevele a bakonybéli apát és a tarjáni jobbágyok és várnép közt Tarjánra kötött osztozásról.  

orig.pannonhalmi konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207043
Graphics: 
x
Universis Christi fidelibus [tam] modernis, quam futuris presens scriptum inspecturis ventus ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie salutem in vero salutari. Cum ex mandato domini regis super facto terre Tharian, quod vertebatur inter abbatem de Bel ab una parte et inter populos Dominici comitis, necnon castrenses eiusdem ville ex altera parte, unum ex nobis misissemus in testimonium, rediens retulit nobis talem inter eos pro bono pacis fuisse divisionem, quod dicti populi dedissent centum iugera terre, quorum triginta sunt fymata, septuaginta vero campestria abbati antedicto certis metis assignata, excepta silva, feneto et terra pascuali, que sunt in communi relicta sine divisione. Cuius terre meta incipit a stagno Kuyar et vergit in terram Kuzep, inde tendit ad Wyzesteluc, qua eciam terra conterminalis et vicina a parte australi cum terra Rolandi filii Wyruntonis et finitur ultra flumen apud geminas arbores [piror]um. Ut igitur hec divisio inconcussa et irrevocabilis perseveret, nec possit per quemq[uem temporis] processu in causam retrahi, ad instanciam et peticionem partis utriusque presentes litteras contulimus abbati prememorato sigilli nostri munimine roboratas. Anno Verbi incarnati Mo CCo Lo VIIIo, sexto Kalendas Iunii, [1258. máj. 27.] F(auo) abbate, Ch. decano, G. [cu]stode, I. celerario ecclesie nostre tunc temporis existentibus.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.