useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1264
Signature: 1264
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1264
IV. Béla némely újhelyi és potworchi (patvaricsi) földek miatt folyt perben a pannonhalmi apátság javára ítéletet hoz.  

orig.Béla IV király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207087
Graphics: 
x
Bela, Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque rex, omnibus, tam presentibus, quam futuris, litteras presentes inspecturis salutem in omnium saltvatore. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod, cum Buthk filius Buditha et Mortunus ac alii cognati sui a villis monasterii Sancti Martini Uyhel et Potworch nuncupatis intra metas earundem villarum terram quindecim aratrorum repeterent coram nobis, fuissetque super hoc inter partes diutius disceptatum, tamen, quia auditis propositionibus partium invenimus illam terram olim fuisse apud comitem Ivankam, filium Damana et apud reginam karissimam consortem nostram, postmodum habito consilio baronum nostrorum, qui in iudicio nobiscum assedebant eo, quod idem Buthk et cognati sui privilegium suum super quantitate ipsius terre nequiverunt exhibere coram nobis, ratione previa decrevimus, quod Favus, venerabilis abbas dicti monasterii cum uno fratre suo et cum duobus nobilibus de vicinis seu comprovincialibus in octavis Beate Lucie virginis [1264. dec. 20.] coram capitulo Nitriensi super eo, quod dicta terra quindecim aratrorum fuerit villarum Uyhel et Pothworch prefatarum prestare debeat sacramentum. Verum quia adveniente termino ipsius sacramenti dicto abbati cum uno fratre suo et duobus nobilibus parato ad prestandum sacramentum, prout per nos iudicatum fuerat, prememoratus Buthk cum suis cognatis supradictis iuramentum ipsius abbatis et sociorum suorum non recepit, sicut in tenore litterarum iam dicti capituli Nitriensis vidimus contineri, sententiando decrevimus ipsam eandem terram sepedictis villis Uyhel et Pothworch perpetuo possidendam remanere. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Farkasii electi Albensis, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° sexagesimo quarto, regni autem nostri anno vicesimo nono. [1264.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.