Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1264
Signature: 1264
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1264
Domonkos ispán Mária királyné meghagyásából Újhelyen és tartozékain határjárást tart, a birtokokat a pannonhalmi apátságnak visszaállítja s a királynénak jelentést tesz. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207088
Excellentissime domine sue M(arie), Dei gratia regine Hungarie, Dominicus comes [de] Magna Insula debitum servitium cum perpetua fidelitate. Excellentissime vestre litteras recepimus continentes in hunc modum:||
M(aria), Dei gratia regina Ungarie fideli suo Dominico, comiti de Magna Insula salutem et gratiam. Cursus metarum et circumstantias possessionum Uyhel et per eandem pertinentes, sicut credimus, scivistis ad plenum, quia antequam eandem contulissemus monasterio Sancti Martini, tu in eadem fuisti officialis noster. Unde fidelitati tue precipimus, quatenus accedas super eandem personaliter et prout ipsam possessionem in metis et terminis, quibus nos pro tempore sci[tis] possedisse, ita iura nobilium circumiacentium ex parte abbatis quicquam non derogetur et iidem nobiles ipsi abbati in suo iure nequeant iniuriari. Seriem vero facti in litteris magistri A(kus), divina miseratione prepositi Budensis, fidelis nostri, nobis fideliter studeatis remandare.||
Ego igitur preceptum vestre excellentie cupiens a[d]inplere, ad dictas possessiones, videlicet Uyhel, Pothorich, Sceredahel et [Lu]bo personaliter accessi et diligenter ac fideliter cursus metarum predictarum possessionum investigavi, secundum quod (!)sub antiquis et certis metis temporibus vestre excellentie tenui ac possedi, sub hiis litteris metas et terminos vestre excellentie duxi rescribendum.||
Mete terre Vyhel hoc ordine distinguntur: Incipiunt a parte orientali super Holtwag, iuxta cuius rippam in strata pupplica (!)sunt due mete terree, a parte meridionali Pauche (!)Symoni, Mana et ceteris iobagionibus castri Nitriensis vicinante, ab aquilone autem in ius ville Vyhel remanente; deinde progrediendo vadit ad partem occidentalem inter terras arrabiles (!)ad unum dumum, qui wlgariter gymulchenbukur appellatur, ubi sunt site due mete, abhinc vergit per binas continuas metas ad duas arbores, quarum una pirus altera gymulchenfa nuncupatur, in metis constructis, ab inde reflectitur ad partem meridionalem et tendit ad duas metas terreas, deinde arripiendo viam versus occidentem vadit ad unam metam arboream, que Zylfa nominatur et alteram terream; inde transit ad arborem nucum continentem in radice metam et aliam terream eidem collateralem, que erga fluvium Luzich constitit radicata, abhinc pergit versus aquilonem iuxta eundem fluvium, ubi sunt site due mete terree, parte autem meridionali iobagionibus castri Nitriensis, videlicet Butk, Chaba ac suis consanguineis pertinente, ab aquilone Uyhel remanente; hinc se removendo asscendit versus occidentem ad arboream metam piri circa stratam pupplicam(!)et secundam terream; de hinc transeundo ipsam viam asscendit in montem ad unam arborem [qu]erchy, ubi sunt due mete, deinde asscendendo in supercilio montis, sub una arbore querchy (!) sunt due mete, ab hinc descendens in vallem et asscendens in [alium] montem altiorem ad unam arboream metam fagi et alteram terream, versus occidentem, a parte tamen meridionali magistro Stephano filio Amodey remanente; [deinde reflectitur] versus aquilonem et transiens in supercilio montis, cadensque in vallem unam reflexum faciendo, per quam itur in unam viam antiquam per binas metas et venit ad partem orientalem, ubi sunt due mete aput unum dumum ylicis iuxta eandem viam, a parte tamen aquilonis iobagionibus castri Nitriensis, scilicet Mana [predicto], Symoni et Paulo cum suis cognatis remanente; dehinc paululum pergendo resiliit a via, transiens ad unam arborem piri veniendo per fruteta descendit in vallem per binas continuas metas et transit supra villam Vyhel per unam viam platee vergens usque fluvium Wag, ubi meta arborea nucum et altera terrea sunt site; posthac cadens in fluvium Wag et resiliens ab ipso fluvio prope rippam eiusdem sub una arbore salicis sunt due mete; deinde vergit ad unam arborem salicis in bivio statentem (!), per unam viam antiquam per continuas metas a parte tamen orientali castro Bolonduch remanente; abhinc cadens in unam vallem, que Holtwag appellatur, et in alveo eiusdem tendens usque ad Mosolch, ubi in ipso fluvio Wag posteriores mete prioribus metis continuantur et sic termini terre Uyhel terminantur.||
Item mete terre Pothorich sic procedunt: Incipiunt a parte orientali super fluvium Wag in una arborea, que ygunefa appellatur et secunda terrea, ubi pars aquilonis Akus filium Gug, iobagionem castri Nitriensis, solventem quinque pondera, separat a parte meridionali, que ville Pothorich appropiatur; abhinc procedendo per binas continuas metas ad stratam pupplicam, per quam itur ad Vyhel, ubi sunt site due mete terree; deinde similiter per binas continuas metas transiens fluvium Malaka ad unum nemus, ubi sunt due mete et ibi reflectendo se per unam viam tendit versus aquilonem, ubi separat Christoforum, iobagionem castri Nitriensis a terris Pothorich memorate; dehinc per binas continuas metas terreas transeundo Luzych cadit in fluvium Dudwag et in eodem fluvio vergit versus meridionalem et resiliens ab ipso fluvio collateraliter terre Sceredahel revertitur per binas continuas metas ad terram Nicholai filii Christofori, transeundo ipsum fluvium Luzych, ubi meta capitanea est statuta separans eundem Nicholaum ad partem meridionalem a terris Pothorich, que remanet versus aquilonem; hinc pergit ad fluvium Malaka, iuxta quem sunt due mete; abhinc pergendo similiter per binas continuas metas cadit iterum in fluvium Wag et sic termini terre Pothorich terminantur.||
Item mete terre Sceredahel sic procedunt: Incipiunt a parte orientali super fluvium Wag et dehinc resilendo (!)pergit iuxta unam arborem nucum ad metam arboream piri et aliam terream, que sunt iuxta terram filiorum Puer, que separant ipsos filios Puer, videlicet Hontol, Kelianum, cum suis cognatis versus aquilonem a terris Sceredahel, que remanet a parte meridionali; deinde tendit directe ad stratam pupplicam, ubi sunt due mete terree; dehinc ipsam viam transeundo vergit ad fluvium Luzych; ubi sunt site due mete; abhinc pergit ad Kuzepmalaka, ubi sunt due mete; post hec paululum procedendo per binas continuas terreas metas ... terre ville Pothorich relinquendo terras filiorum Puer in fluvium Dubo vergit similiter per binas continuas metas ad fluvium Luzych; deinde egrediendo cadit in fluvium Duduwag versus occidentem; abhinc tendendo per meatum ipsius fluvii a parte meridionali continuatur terris ville Lubo et sic termini terre Sceredahel terminantur.||
Item mete et termini Lubo sic procedunt: Incipit iuxta terram Pangarachii, super quibus metis terreis et per singulas binas metas tendit ad locum fluvii Dubo et transeundo predictum locum Dubo iuxta magnam (!), que tendit versus occidentem sunt due mete terree; deinde reflectendo versus septemtrionem iuxta terram Mussa, que est castri Nitriensis, per continuas binas metas tendit ad locum fluvii Harysan, ubi transeundo ipsum locum vadit ad quandam arborem altam, ubi sunt due mete; deinde directe eundo vadit ad terram Pardan et ibi cadit in fluvium Duduwag et sic ipsa terra a dextra parte ipso monasterio cedente, a sinistra vero castrensibus remanente; et sic termini Lubo concluduntur.||
Et sub eisdem metis ac terminis monasterio Sancti Martini dictas possessiones coram Magistro A(kus), divina miseratione preposito Budensi, restitui. Item occupationes terrarum dictarum villarum per Stephanum magistrum filium Amodey: videlicet a villa Lubo occupavit terram ad triginta quinque aratra sufficientem; item a villa Sceredahel occupavit terram ad viginti aratra sufficientem, item a villa Pothorich occupavit terram ad sex aratra sufficientem, sub his metis ac terminis, quibus ego tempore vestre excellentie tenui et possedi iacentem. Item terram ville Debretha secundum tenorem privilegii Ireney bani confirmatum ac probatum cum privilegio domini regis et secundum cursus metarum, sicut in privilegio vidi contineri, eidem monasterio constituimus, restitui ipso Stephano contradicente, quem ego ex precepto domini regis citavi ad tertium diem sequentem Beate Marie Magdalene. Et sicut michi precepistis in litteris vestris, presentes sub sigillo Acus prepositi Budensis transmisimus. [1264.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1264, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1264/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success