Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1268
Signature: 1268
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1268
Bene ispán fia, Gergely, volt ispán, a hely szentsége miatt a bakonybéli kolostornál választván temetkező helyet, Pythy nevű szolgáját az apátságnak adja, úgyhogy ettől függjön, mily szabadságban vagy szolgaságban akarja használni; ugyancsak ad még Szőllősön egy szőlőt s adománylevelét megpecsételi. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207095

Uniuersis Christi fidelibus, quibuscunque presens scriptum fuerit presentatum, salus eterna, et pax in eo qui omnium salutem operatus est in terra multiplicitur. Nouerint uniuersi pie ac deuote Christo famulantes, quod Ego Gregorius, quondam Comes, filius Bene Comitis, possessione et loco infra siluam Bochon,optans ac eligens locum mee sepulture apud monasterium Beati Mauricii in Beel, cum uiam carnis egrederer uniuerse, proper intuitum et sanctitatem ipsius loci; hac igitur ex causa, cauens mihi in futurum, ne future felicitatis participacione priuarer, sed per oraciones prenominati monasterii remissionem peccatorum meorum merito possim optimere; ux his igitur, que Deo dante habere poteram, contuli eidem monasterio Sansti Mauricii de Beel unum seruum nomine Pythy tali scilicet condiccione, ut in Abbatis, et fratrum prenominati monasterii pendeat arbitro, in qualem libertatem vel seruicium ad utilitatem et augmentum Ecclesie eundem constituere decreuerint. Ne igitur temporum sucessione aliquis huic nostre donacioni contrarius possit existere, sed ut magis sane et quiete valeat permanere, presentem paginam sigillo communiuimus. Dedi etiam vineam unam in villa Scevlevs. Anno Domini M° C° LX° octauo.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1268, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1268/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success