Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1269 X 26
Signature: 1269 X 26
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Oktober 1269
IV. Béla Dénes győri püspököt a béli apátság kajári tizedeinek lefoglalásától eltiltja. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207096


B[ela], Dei gratia rex Hungarie, venerabili patri D[ionysio], per eandem episcopo Iauriensi, dilecto et fideli suo salutem et gratiam plenam. Ex conquestione conventus monasterii nostri de Bel intelleximus, quod vos nitimini contra iustitiam usurpare decimas populorum suorum de Koyar, quas a tempore, cuius non extat memoria, monasterium nostrum de Bel percepit pacifice ac possedit et super hoc priores litteras, quas vobis misimus acceptare, sicut nobis dicitur, noluistis. Verum cum idem monasterium ab antiquo semper fuerit in pacifica possessione et perceptione decimarum earumdem et tutum sit prescriptione, vosque super hoc et aliis ius vobis dicere non debeatis, volumus et mandamus paternitati vestre diligenter requirendo, quatenus ab huiusmodi indebita usurpatione seu occupatione decimarum monasterii nostri supradicti penitus desistatis; si quid autem iuris vos habere creditis in easdem, super hoc ordine iudiciario poteritis experiri. Preterea de verberatione tributarii ipsius monasterii nostri, quem enormiter verberari dicimur, quod non credimus, eidem faciatis exhiberi congruam satisfactionem et omnimodam. Aliud sicut nostram gratiam caram habetis, non faciatis, ne nobis de huiusmodi amplius querimonia dicti conventus porrigatur; religionis enim humilitas et vestre virtus patientie id requirit, quod non per violentiam; sed iuris observantiam ius vestrum et vestre ecclesie requiratis, cum restingenda sit sibi ratione potestas, maxime ubi debet maiestas regia revereri. Datum in Fyzegtu in festo Sancti Demetrii. [1269. okt. 26.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1269 X 26, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1269_X_26/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success