Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1333 XI 22
Signature: 1333 XI 22
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. November 1333
Erzsébet királyné a védelmébe vett bakonybéli monostort Tamás erdélyi vajda pártfogása alá helyezi. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207146

Nos Elysabeth, Dei gratia regina Hungarie, significamus, quibus expedit, tenore presentium universis, quod nos abbatem et monasterium Beati Mauricii de Bei et universas possessiones eiusdem ubilibet existentes ac iobagiones in eisdem commorantes in nostram recepimus protectionem et tutelam specialem et vice persone nostre maiestatis magnifico viro Thome, woyvode Transillvano, proximo nostro, ab omnibus molestare volentibus commisimus eosdem protegendos; volumus igitur et vobis universis comitibus, castellanis, nobilibus et specialiter castellanis et vicecastellanis de Helgku, de Cheznuk et de Sacro Monte Pannonie ac aliis quibuslibet cuiuscunque preeminentie, status vel honoris existant et eorum officialibus ac vices gerentibus, quibus presentes ostendentur, edicto reginali firmiter precipientes mandamus, quatinus fratrem Iohannem abbatem, prenotatum monasterium et universas possessiones ipsius ac iobagiones in ipsis residentes [tamquam] sub nostra protectione speciali constitutos nulla ratione vel occasione molestare seu inquietare presummatis, nec eisdem aliqua damna, gravamina et iniurias per quempiam inferri facere permittatis. Secus facere non audentes ullomodo, sicut gratiam regiam nostram graviter offendere formidatis. Datum in Alto Castro, in festo Beate Cecilye virginis et martiris, anno M° CCC° XXX tertio. [1333. nov. 22.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1333 XI 22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1333_XI_22/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success