Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1334 IV 15
Signature: 1334 IV 15
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. April 1334
Károly Róbert meghagyja, hogy a pannonhalmi monostor ellenében általában, különösen pedig az alsoki vásárjog ellenében senki ítéletet hozni ne merjen. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207147

Karolus, Dei gratia rex Hungarie, fidelibus suis universis baronibus, specialiter palatino et iudici curie sue, comitibus parochialibus, castellanis, nobilibus offcialibus et aliis quibuslibet iusticiariis regni sui et eorum vices gerentibus nunc et pro tempore constitutis, quibus prestentes ostendentur, salutem et gratiam. Noveritis, quod honorabilis frater Wyllermus abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, fidelis capellanus noster, ad nostram accedens presentiam, conquestus extitit in hunc modum, quod, quia monasterium eiusdem Sancti Martini esset fundatio regum progenitorum nostrorum felicis memorie et ipse in ipsum monasterium per nos, ut humilis capellanus noster, esset locatus, ideo nichil penitus de iuribus et possessionibus ipsius monasterii absque scitu nostro amittere vel quoquo modo ab ipsa ecclesia alienare auderet. Dicit igitur, quod super illo foro, quod sub predicto monasterio in villa Olsuk vocata celebratur, citatus et ad iudiciariam presentiam ordine iuris evocatus esset. Cum igitur nos predictam ecclesiam Sancti Martini in iuribus suis, quibus ipsam invenimus fultam et munitam, indempniter conservare intendamus et dictum forum apud ipsam ecclesiam in predicta villa Olsuk invenerimus, volumus et fidelitati vestre firmiter precipiendo damus in mandatis, quatenus eundem dominum abbatem super facto predicti fori de Olsuk iudicare vel vestro conpellere astare iudicatui non audeatis. Aliud, sicut nostram gratiam caram habetis, non facturi. Datum in Wissegrad, feria sexta proxima post quindenas Passce, anno Domini M° CCC° XXX° quarto.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1334 IV 15, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1334_IV_15/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success