Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1340 VII 03
Signature: 1340 VII 03
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Juli 1340
A pannonhalmi konvent bizonyítja, hogy előtte radványi Péter leánya, Katalin nyalkasokorói szőlejét második férjének, Kunchlinusnak eladta. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207170
[C]onventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Panonie omnibus Christi fidelibus, presentibus et futuris presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore. Quia deperire potest humana paccio, nisi robur accipiat a voce testium vel a scripto. Proinde ad universorum noticiam, tam presencium, quam futurorum harum serie volumus fieri manifestum, quod domina Katherina filia Petri dicti de Radwan, relicta quondam Stephani filii Hench dicti Bewlch, nunc vero consors Kunchlini institoris [honorabilis] capituli Iauriensis de eodem Iaurino unacum eodem Kunchlino consorte suo [ad] nostram accedentes presenciam quandam vineam suam ab eodem Stephano primo marito suo [rite et legittim]e sibi devolutam et legatam in monte Nylkasokorow vocato in territorio nostro in vicinitate vinearum Nicolai iudicis Iauriensis a partibus meridiei et occidentis [...] Iohannis filii [...] a plaga septemtrionali, necnon cuiusdam terre arabilis a parte orientis circumquaque in eodem monte existencium sitam cum omni sui iuris plenitudine necnon utilitatum integritate [usus atque fructus] eo iure eaque potestate, quo vel qua ad eandem actenus dignosscitur pertinuisse, eidem Kunchlino marito suo tum amore coniugali, cum eciam receptis Nic[...] quinquaginta tribus marcis denariorum latorum Wyenensium per decem pensas numeratis ab eodem Kunchlino coram nobis, quas se pro debitis iamdicti Stephani primi mariti sui se persolvisse [fatebatur], confessa est se donasse ministerio vive vocis et contulisse, ymo dedit, tradidit et contulit iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam in filios filiorum ipsius Kunchlini et heredes, dando eciam eidem Kunchlino, consorti suo auctoritatem plenam donandi et legandi sive cuicumque voluerit, impignorandi aut vendendi liberam facultatem vineam prenotatam, omni iuri omnique proprietati vel dominio, quod vel quam [...] vinee gubernaculo se habere crederet de consensu predictorum vicinorum suorum similiter coram nobis assistencium penitus et per omnia renunciando. In cuius rei memoriam presentes ad instanciam eiusdem contulimus munimine roboratas per medium alphabeti dividendo. Datum feria secunda post festum Beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini Mo CCCo XLmo reverendo in Christo patre, domino Willermo abbate et prelato nostro, Iohanne priore, Corrado preposito, Iohanne cantore et Nicolao custode aliisque viris religiosis fratribus monasterii nostri existentibus.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1340 VII 03, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1340_VII_03/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success