Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1340 VI 27
Signature: 1340 VI 27
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Juni 1340
Guido pápai követ a pannonhalmi apátságot a világi bíróság ítélete alól mentnek tartva védelmével a győri prépostot bízza meg. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207169


Guido, miseratione divina tituli Sancte Cecilie presbyter cardinalis, apostolice sedis legatus, dilecto in Christo preposito ecclesie Iauriensis salutem in Domino. Sua nobis ... dilectus in Christo abbas monasterii Sancti Martini, Iauriensis diocesis, petitione monstravit, quod nonnulli iudices seculares regni Ungarie non attendentes, quod laicis in clericos nulla est attributa potestas, ad instantiam quorumdam laicorum domos, terras et vineas possidentium, de quarum fructibus eidem ... abbati decimas dare tenentur, ipsum abbatem super decimis ipsis et occasione ipsarum non verentur coram se in iudicium facere evocari. Quia vero nostra interest super huiusmodi oportuno remedio providere, discretioni tue auctoritate qua fungimur, presentium tenore committimus et mandamus, quatinus prefatos iudices et ipsorum quemlibet, ut ab evocando seu trahendo in iudicium coram se prefatum abbatem occasione predicta seu quacunque alia per censuram ecclesiasticam auctoritate nostra compellas. Datum apud Wiennam, Pataviensis diocesis, V. Kalendas Iulii, pontificatus domini Clementis pape VI. anno octavo. [1340. jún. 27.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1340 VI 27, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1340_VI_27/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success