useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1343 XI 25
Signature: 1343 XI 25
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. November 1343
Miklós bakonybéli apát s Danch mester a pannonhalmi konvent előtt a komáromi vám kezelésére s élvezésére egyességre lépnek.  

orig.pannonhalmi konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207179
Graphics: 
x
Nos conventus monasterti Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie memorie commendamus, quod vir religiosus dominus frater Nicolaus, abbas monasterii de Beel, ab una, item nobilis vir magister Danch, dominus de Kamaron, parte ex altera coram nobis personaliter constituti unanimi relatione publice sunt confessi, quod, cum inter ipsos super facto conservationis navium pro transitu seu portu de dicto Kamaron, cuius videlicet portus, sicut et fori ibidem tributi duas partes dictus dominus abbas a prefato magistro Danch iuris ordine nuper obtinuisset, que scilicet ipsarum partium et quomodo navigium huiusmodi conservarent et eius proventus dividerent, quedam ambiguitas et difficultas suborta fuisset, tandem considerato, quod dicto domino abbati et sue ecclesie grave foret, quo ad partes suas tributarias prenotatas de rebus propriis pro memorato navigio suis temporibus opportunas naves emere et veteres facere reparari, taliter in se amicabiliter ordinassent et ordinarent coram nobis, quod a modo et deinceps partes ipse seu homines eorum tributum tam fori quam portus predictorum equaliter percipient et inter se divident et habebunt; naves vero pro supradicto transitu aptas, valentes et oportunas prescriptus magister Danch semper de suis rebus et portione amministrare et conservare tenebitur, utriqui parti ad negotia necessaria equaliter profuturas, hoc autem cauto, quod neutra partium naves ipsas ad tanta spatia et tempora vel negotia occupare seu deducere valeant, quod interim illic transvadere volentes retardentur in predicti tributi detrimentum; prout premissa omnia et singula ambe partes acceptarunt et assumpserunt benivoli coram nobis. Datum in festo Beate Katharine virginis et martiris, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo tertio. [1343. nov. 25.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.