Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1351 VII 16
Signature: 1351 VII 16
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Juli 1351
Lajos király a pannonhalmi apátság udvarnokainak elbocsátását megtiltja, a már elbocsátottak visszaadását elrendeli. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207213


Nos Lodovicus, Dei gratia rex Hungarie, memorie conmendantes tenore presentium significamus, quibus expedit universis, quia ex officio nobis incumbenti tenemur invigilare, ne iura ecclesiarum per progenitores nostros fundatarum et dotatarum et specialiter ecclesie Beati Martini de Sacro Monte Panonie per Sanctissimum regem Stephanum fundate, cuius patroni existimus speciales, per eius ministros dispergantur et eedem nostris temporibus ex insolita nostra provisione (in)opprese valeant remanere, una cum prelatis et baronibus regni nostri inito consilio, diligenti et matura deliberatione prehabita duximus decernendum, ut nullus abbatum aut conventus dicte ecclesie Sancti Martini condicionarios manumittere et ab eorum condicione liberos reddere absque nostra licentia et consensu nostro regio habeat facultatem. Si qui autem abbatum dicte ecclesie aut conventus absque nostro consensu id fecissent, acta eorum simul cum condicionariis manumissis revocamus et eorum huiusmodi manumissiones et quaslibet litteras exinde confectas per aliquem abbatem et conventum dicte ecclesie concessas frivolas reddimus et omni stabilitate carituras. Igitur vobis prelatis, baronibus, comitibus, castellanis, nobilibus, civitatibus, liberis villis tam nostris, quam reginalibus et aliorum quorumlibet, earumque rectoribus et generaliter universis cuiusvis dignitatis hominibus in regno suo (!) constitutis, quibus presentes ostendentur, firmiter precipimus per presentes, quatinus condicionarios dicti ecclesie Sancti Martini, qui apud vos et in vestris possessionibus reperti fuerint, eidem ecclesie reddatis et restituatis omni occasione procul mota; aliud nullatenus facere presumpmentes. Datum Bude, in crastino festi Divisionis Apostolorum, anno Domini millesimo CCC° quinquagesimo primo. [1351. júl. 16.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1351 VII 16, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1351_VII_16/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success