useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1353 III 31
Signature: 1353 III 31
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
31. März 1353
A pannonhalmi konvent Péter, bakonybéli apát kérésére átírja Lodomér, esztergomi érsek két zárt oklevelét, valamint leírja a rajtuk található pecséteket.  

orig.pannonhalmi konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207219
Graphics: 
x
Nos conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie memorie commendamus, quod venerabilis et religiosus vir, dominus Petrus abbas monasterii de Beel ad nostram personaliter accedens presenciam exhibuit nobis in specie quasdam duas litteras venerande memorie domini Lodomerii archiepiscopi Strigoniensis olim clausas, sed intercisas postmodum seu apertas, unam vero autentico et cognoscibili sigillo eiusdem, licet corpore ymaginis episcopalis sedentis in ipso expresse tum ex vetustate, cum ex negligenti conservacione confracto et colliso, cuius et frusta fracture idem dominus abbas nobis ostendit, habente tamen in sui circumferencia integraliter et cognoscibiliter hanc scripturam: S. Lodomerii Dei gratia archiepiscopi Strigoniensis, et alteram eodem sigillo melius conservato, quamvis et dicte ymaginis caput exciderit ex eadem, consignatas omni prorsus vicio aut suspicione carentes tenorum infrascriptorum petens nos instanter, ut ob uberiorem futurorum cautelam ac fidem tenores earundem litterarum de verbo ad verbum sub sigillo nostro transsumi et publicari facere more in talibus solito deberemus. Quarum equidem prioris in extrinseca superscripcione sic habentis: Amico suo, magistro I. filio H. bani, tenor intrinsecus talis erat:||
Magnifico viro, amico suo karissimo, magistro Iohanni filio Herrici bani Lodomerius miseracione divina archiepiscopus Strigoniensis eiusdemque loci comes perpetuus sincere amicicie firmitatem. Cum non sit dubium, detentores iurium ecclesiasticorum in se recipere divinam ulcionem vosque dicamini tributum et villam monasterii Beati Mauricii de Beel detinere in anime vestre periculum et gravamen, amiciciam nobilitatis vestre duximus presentibus requirendam, quatenus predictum tributum dicti monasterii de Beel et villam Warosnul vocatam permittatis abbati eiusdem monasterii pacifice possidere et quiete, ut exinde spiritualiter et temporaliter mercedem a Domino, cui in predicto monasterio cotidie iugiter famulatur, consequi valeatis, mandare eciam velitis magistro Gregorio, filio vestro, ut et ipse possessiones dicti monasterii occupatas remittat abbati eiusdem monasterii possidendas, cum per Dei graciam possessionibus et redditibus non indigeatis domorum sanctarum. Datum Strigonii quarto die post festum Assumpcionis Beate Virginis.||
Alterius autem littere series sic canebat:||
Lodomerius miseracione divina Strigoniensis ecclesie archiepiscopus eiusdemque loci comes perpetuus dilecto in Christo filio, abbati de Beel, salutem et benediccionem paternam. Iobagiones monasterii de Beel nobis significare curaverunt querulando, quod tu ipsos in libertatibus eorum, in privilegiis sanctorum regum Stephani et Ladizlai contentis non servares, ymo ultra libertatem eorum aggravares. Quare devocionis tue sub pena excommunicacionis precipimus, quatenus predicta privilegia vel rescripta eorundem sub aliquo autentico sigillo in octavis omnium sanctorum nobis portes. Datum in Qwar tercio die octavarum Sancti Mychaelis archangeli.||
Nos igitur supradicti domini abbatispeticionibus tamquam iustis favorabiliter annuentes predictarum litterarum tenores absque ulla variacione transscribi fecimus et sigilli nostri affixione muniri communi iusticia requirente. Datum in dominica Quasi modo geniti, anno Domini Mmo CCCmo Lmo tercio.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.