useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1362 II 20
Signature: 1362 II 20
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Februar 1362
Nagy Lajos király István bakonybéli apát kérésére az ennek elődeitől tett bárminemű birtokelidegenítést érvénytelennek nyilvánítja.  

orig.Lajos I király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207335
Graphics: 
x
Nos Lodovicus, Dei gratia rex Hungarie, memorie commendantes tenore presentium significamus, quibus expedit, universis, quod religiosus vir frater Stephanus, abbas monasterii Beati Mauritii de Beel, ordinis Sancti Benedicti, in sua et conventus fratrum eiusdem ordinis personis gravi nostre cum querela detexit maiestati, quod nonnulli abbates seu predecessores tanquam eorum salutis inmemores, non ea, que Christi sunt, sed sua querentes, quam plures possessiones, molendina, piscinas, terras arabiles et alia ipsius monasterii bona quibuslibet personis secularibus infeudassent, perpetuassent et ab ipso monasterio inutiliter dilapidassent, alienassent et distraxissent adeo, ut dictum monasterium desolationem et ruinam, fratresque in eodem divino cultui mancipati miseriam paterentur satis magnam usibus necessariis destituti. Supplicans idem abbas nostre humiliter celsitudini, ut exinde dicto monasterio per oportuna remedia dignaremur solita pietate providere: nos itaque, qui ex preassumpti nostri regiminis et officio divinitus nobis credito cunctarum regni nostri ecclesiarum, quarum veri sumus patroni et tutores incomoda attendere debemus, ob reverentiam potissime et devotionem nostram, quam ad ipsum Sanctum Mauritium gerimus et habemus specialem, cupientes, ut ea, que mentetenus ferimus, operibus etiam pragmaticis imitemur, ne idem abbas et conventus eiusdem premissis eorum usibus destitute necessariis vitam redire cogantur ad activam, provida deliberatione prelatorum et baronum regni nostri, de consilio habito prematuro, universas infeudationes, alienationes et distractiones possessionum, molendinorum, vinearum, prediorum, piscinarum et aliorum quorumlibet iurium dicti monasterii Beati Mauritii per decessores abbates quibuspiam personis factas ac quaslibet litteras et instrumenta queque litteralia super hiis quorumcunque verborum materiis vel formis emanatas et emanata de plenitudine regie maiestatis revocamus, cassamus, irritamus, anulamus viribusque et vigoribus decrevimus fore carituras sive caritura presentium testimonio mediante. Datum in Vyssegrad in dominica Exurge, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo secundo. [1362. febr. 20.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.