Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1364-1385
Signature: 1364-1385
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1364 - 1385
A bátiak felszólítják Pál béli apátot, hogy az ottani vámot ne adja bérbe Horchi Czakonak, mert sok kárára van a városnak; egyben a vámot fenyegető bajra figyelmeztetik. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207291

Amicitia speciali prehabita cum salute. Vestrarum ex relatu litterarum auribus nostris insonuit, quod Czakonis de Horch servitium intuentes tributum vestrum nostra in civitate situm ad exigendum decrevistis conmittendum; de quo Czakone civitas nostra una cum inhabitantibus magna rerum dispendia et detrimenta plurima passa (est) et incurrit. Quod si non crederitis, nos vero villis, opidis cum vicinis circumsedentibus desolationem nostre civitatis protestare vigilemus. Quare vestram duximus sagacitatem ob intuitum nostrorum servitiorum studiosius deprecandum quatenus nos rixorum (!) gratia subportantes et vobis de tributario providentes ita, ut vestro tributo nostra quoque civitate melius videatur. Quod si non feceritis, scituri, quod ad presentiam domine nostre regine migrare non cessamus donec desolatorem sue civitatis de medio nostro auferre dignatur. Vestrum etiam intentum nobis deliberatione prehabita presenti nuntio litteratorie rescribatis. Insuper scituri, quod via, de qua vobis patet per latam villam, de iussu seu de confortatione domini polatani (!) cottidie aucmentatur; quam si regali maiestate imperante deponere non curatis, tributum vestrum anlichilando desinit et cessabit.||
Iudex et iurati de civitate Bat formarunt.||
[Cím]: Sapienti viro domino ac domino Paulo abbati de Beel hec littera presentetur.
Iudex et iurati de civitate Bat formarunt.||
[Cím]: Sapienti viro domino ac domino Paulo abbati de Beel hec littera presentetur.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1364-1385, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1364-1385/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success