Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1364 V 03
Signature: 1364 V 03
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Mai 1364
Bebek István országbíró Szigfrid pannonhalmi apát keresetére a Szerdahelyi Dersfiak, a zselici apátság és Miklós pannonhalmi apát közt létrejött jószágcserét megsemmisíti s a feleket korábbi birtokaikba bevezetteti. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207282

(Nos) comes Stephanus Bubeek, iudex curie serenissimi principis domini Lodovici, Dei gratia incliti regis Hungarie, memorie conmendantes tenore presentium significamus, quibus expedit universis, quod, cum eidem domino nostro regi et domine regine, genitrice sue karissime religiosus vir, dominus Seffridus, abbas monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Panonie, in eo conquestus extitisset, quod inter bone memorie Nicolaum abbatem, predecessorem suum et eius conventum ab una ac inter magistros Petrum et Nicolaum, filios Ders, ab altera parte olym quedam permutatio seu concambium possessionum dicto monasterio per Sanctissimum regem Ladislaum, progenitorem suum regium, in districtu de Selyzio donatarum pro aliis possessionibus ipsorum filiorum Ders longe minus valentibus intervenisset in magnum eiusdem monasterii preiudicium, hiis itaque perceptis idem dominus noster rex de huiusmodi permutatione et eius articulis plenius volens informari, ut unicuique parti ex hoc, quod iustitia dictaret, inpenderet, fidelibus suis conventui ecclesie Simigyensis firmiter precipiendo mandasset, quatenus eorum mitterent hominem pro testimonio fide dignum, quo presente homo suus regius in presentibus infradeclarandus predictum magistrum Nicolaum, filium Ders et filios eiusdem ac filios Petri, fratris eiusdem Nicolai, quos predicte permutationis tangeret negotium quovis modo, una cum eorum instrumentis, si que super facto dicte permutationis haberent confecta, contra ipsum dominum abbatem in suam regiam citaret presentiam ad octavas festi Beati Georgii martiris tunc, videlicet in anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo venturas [1361. máj. 1.] absque aliqua ulteriori dilatione super eodem facto finem a sua regia maiestate secundum ordinem iuris debitum recepturos et post hec ipsius citationis seriem cum nominibus citatorum et termino assignato, prout fieret oportunum, sue regie fideliter rescriberet maiestati conventus Simigyensis prenotatus.||
Ipse igitur conventus preceptis predicti domini nostri regis, ut tenetur, obediendo, una cum Iohanne, filio Martini, de Bun, homine regio, Georgium clericum, hominem ipsorum, ad premissa peragenda pro testimonio destinasset, qui demum ad ipsum conventum reversi eidem retulissent, quod ipsi feria tertia proxima post quindenas festi Passce Domini tunc preteritas [1361. ápr. 13.] predictos Nicolaum, filium Ders, Georgium et Iohannem, filios suos ac Mychaelem, filium Petri, filii predicti Ders, cum eorum litteralibus instrumentis in facto dicti concambii emanatis, que videlicet predicte permutationis possessionarie tangerent negotium, in possessione eorum Chukona vocata contra predictum dominum Seffridum abbatem ad predictas octavas festi Beati Georgii martiris absque qualibet ulteriori dilationi super predicto facto concambii finem debitum recepturos ad regie serenitatis presentiam citavissent.||
Et cum ab eisdem octavis ipsa instrumentalis exhibitio per predictos Nicolaum, filium Ders ac filios suos, necnon Mychaelem, filium Petri, fienda diversis prorogationum cautelis intervenientibus iuxta continentias litterarum nostrarum prorogatoriarum, prout in eisdem litteris nostris prorogatoriis per ipsas partes tunc coram nobis exhibitis videramus contineri, ad quindenas residentie exercitus regalis versus Boznenses moti et ad octavas festi Beati regis Stephani in anno proxime transacto preteriti proclamete [1363. aug. 27.] extitisset dilatata, tandem ipsis quindenis occurrentibus [1363. szept. 10.] frater Paulus, ordinis Sancti Benedicti, pro predicto domino Siffrido abbate cum legitimis litteris procuratoriis eiusdem in nostrum iudiciarium accedendo conspectum premissa instrumenta per ipsos Nicolaum, filium Ders et filios suos ac Mychaelem, filium Petri, in facto prescripti possessionarii concambii postularat exhiberi.||
Quibus perceptis prefati Nicolaus, filius Ders et Mychael, filius Petri, pro se personaliter ac pro Ders, necnon ipsis Georgio et Iohannis filiis Nicolai idem Nicolaus, pater eorum cum legitimis litteris procuratoriis dicti conventus Simigyensis in nostram exurgentes presentiam, quasdam litteras privilegiales quondam domini Nicolai abbatis et conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Panonie in anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo octavo in die Cinerum [1328. febr. 17.] emanatas nobis presentarant, in quibus inter cetera expresse habebatur, quod ipsi Nicolaus abbas et suus conventus de consensu domini nostri regis Hungarie ac baronum pro maiori remedio et utilitate ecclesie sue quasdam possessiones suas in Selizio existentes, videlicet villam Sancte Crucis et villam Sancti Ladislai regis cum villis pertinentibus ad easdem ac omnibus pertinentiis et utilitatibus suis sub metis et terminis, quibus predecessores sui eas tenuissent, Petro et Nicolao, filiis Ders, necnon ecclesie Sancti Iacobi de voluntate fratris Blasii abbatis ecclesie predicte cum consensu conventus eiusdem pro quibusdam possessionibus ipsorum, videlicet maiore et minore Chethen, ambabus Vyfalu, Fuhd, Cheneu, Scekteneu et Markata vocatis in Iauryensi, Scek in Vesprimyensi et Stephand in Zaladyensi comitatibus habitis cum omnibus utilitatibus suis, videlicet terris arabilibus, pratis, silvis, vinetis, molendinis, pisscinis, tributis ac hominibus conditionariis in ipsis possessionibus existentibus, similiter sub metis et terminis antiquis possessionum predictarum mutatim duxissent perpetuo et irrevocabiliter conferendas tali vinculo interiecto, quod, si qua parcium processu temporum super permutatione predicta per aliquos gravaretur, pars adversa eam teneretur expedire propriis laboribus et expensis, aut, si qua partium ducta penitentia dictam permutationem revocare niteretur, agere non valeret, nisi prius sine placatione iudicis trecentas marcas denariorum pro tempore currentium parti contrarie persolveret.||
Hiis itaque exhibitis prenotatus frater Paulus quasdam duas litteras, unam privilegialem ipsorum Petri et Nicolai, filiorum Ders, necnon fratris Blasii, abbatis ecclesie Sancti Iacobi de Selizio et conventus loci eiusdem ac aliam prefati domini nostri regis patentem anulari suo sigillo consignatam nobis curarat exhibere, in quarum unius, videlicet ipsorum filiorum Ders et predicti abbatis littere (!) in dicto anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo octavo [1328.] emanate, continentia inter alia videramus haberi evidenter, quod ipsi filii Ders et frater Blasius abbas quasdam possessiones eorum, videlicet Chechen, Fuhd, Wyfalu, minor Chechen, Teneu, Scekteneu, Markata, Scek et Stephand cum omnibus utilitatibus et pertinentiis earum fratri Nicolao, abbati Sancti Martini de Sacro Monte Panonie et conventui eiusdem dedissent in concambium possessionum eiusdem abbatis et sui conventus, scilicet ville Sancte Crucis et ville Sancti regis Ladislai et pertinentium ad easdem tali obligatione mediante, quod, si aliqua pars ipsam ordinationem et concambium processu temporum revocare niteretur, ex tunc ante litis ingressum absque portione iudicis parti adverse trecentas marcas dare et solvere teneretur; in alterius vero, scilicet prefati domini nostri regis littere patentis, in anno Domini millesilmo trecentesimo quinquagesimo octavo [1358.] confecte serie inter cetera habebatur, quod prescriptus dominus noster rex prehabita cum domina regina, genitrice sua karissima, prelatisque et baronibus regni sui deliberatione matura universas et singulas permutationes seu concambia, item venditiones, inpignorationes, infeudationes et alias cuiusque modi seu coloris dissipationes, alienationes et distractiones possessionum, reddituum et bonorum predicti monasterii quibuslibet vocabulis censerentur, per quoscunque, specialiter vero Nicolaum et Gyullermum abbates inmediatos scilicet Siffridi, tunc videlicet abbatis eiusdem monasterii, capellani sui dilecti et fidelis, predecessores ac ipsorum conventum propriis eorundem, aliorumve quorumlibet litteris mediantibus cum quibuscunque personis in preiudicium et derogamen ipsius monasterii temere, indebite et absque speciali et evidenti nutu, consensuque regie sue maiestatis patronatum sepedicti monasterii optinentis iactas quomodolibet et conmissas auctoritate sua regia earundem litterarum suarum testimonio et vigore cassando, anichilando et in irritum revocando, decernendo conmisisset omnia premissa et eorum singula, simul cum litteris huiusmodi et munimentis quibusvis, necnon quicquid ex hiis usque tunc quoquo modo secutum fuisset, nullius prorsus a tunc fore valoris et firmitudinis, sed ubicunque exhiberentur et producerentur contra easdem litteras suas regias, viribus carerent omnimodis.||
Quarum quidem litterarum exhibitionibus factis ac visis continentiis earundem ipse partes sibi iuxta continentias preexhibitorum suorum instrumentorum in facto premissi possessionarii concambii modo pretacto habiti iustitie conplementum per nos in pertiri postularunt. Et, quia predictus condam Nicolaus, abbas monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie et suus conventus ex serie prescriptarum litterarum ipsarum per predictos Nicolaum, filium Ders et Mychaelem, filium Petri, in suis et predictorum aliorum personis super facto pretacti concambii coram nobis exhibitarum se ipsum concambium possessionarium cum predictis filiis Ders regio consensu interveniente fecisse reperiebatur, ideo hiis consideratis, cum nos eosdem Nicolaum, filium Ders et Mychaelem, filium Petri, necnon annotatum fratrem Paulum, legitimum procuratorem ipsius domini Syffridi abbatis in eo, si ipsi huiusmodi litteras regias gratiosas, mediantibus quibus regia benignitas ad tunc ipsis partibus ad faciendum pretactum possessionarium concambium suum regium prebuerit consensum, habuerint et ad tunc haberent ac ipsas exhibere possent vel ne, legitime, ut nostro incumbit officio, requisitos habuissemus, idem frater Paulus predicta procuratoria auctoritate eundem dominum Siffridum abbatem, predicti vero Nicolaus, filius Ders et Mychael, filius Petri, ac etiam idem Nicolaus predictos filios suos premissas litteras regias, quibus mediantibus ad tunc inter easdem partes regia celsitude preallegatum concambium fieri annuisset, non habere, nec apud ipsos extitisse, nec tunc existere, nec posse easdem exhibere affirmarant.||
Verum, quia tam prenotatus frater Paulus ipsum dominum Siffridum abbatem, quam etiam predicti Nicolaus, filius Ders et Mychael, filius Petri, se et dictos filios eiusdem Nicolai, ut est prehabitum, premissas litteras regias non habuisse, nec habere, nec etiam posse ipsas exhibere retulerant, predictusque quondam frater Nicolaus abbas et suus conventus pretitulatas possessiones predicti monasterii per modum concambii de regio consensu ipsis filiis Ders iure perpetuo dedisse et contulisse modo pretacto ex serie pretactarum litterarum suarum videbantur, de eoque, utrum ipse condam Nicolaus abbas et suus conventus premissum possessionarium concambium cum predictis filiis Ders ex permissione regia fecissent aut ne, nobis veritas non constarat aliqualis et absque investigatione veritatis horum inter ipsas partes iudicium et iustitiam facere non poteramus in premissis, ideo una cum prelatis, baronibus, regnique nobilibus nobiscum in adiudicatione ipsius cause tunc consedentibus conmiseramus iudicantes eo modo, ut prefatus dominus Seffridus abbas cum priore et custode predicti monasterii sui in eodem monasterio in suo stallo in octavis die Strennarum proxime tunc venturis [1364. jan. 8.] presente testimonio honorabilis capituli ecclesie Iauriensis, quod per ipsum capitulum ad hoc serie aliarum litterarum nostrarum transmitti postularamus, hoc ad sue religionis statum ac conscientie, fidei earum puritatem, quod littere, mediantibus quibus regia benignitas prescripto quondam Nicolao abbati et suo con[ventui su]um regium consensum ad faciendum premissum possessionarium concambium dederit et prebuerit, ad scitum eorum in ipso monasterio et apud ipsos non fuerint, nec ad tunc existerent et ubi eedem littere essent, ipsi ignorarent, dicere et referre tenerentur et post hec ipsius conscientiose fassionis seriem per partes in litteris annotati capituli Iauriensis ad octavas festi Ep[iphanie Domin]i similiter proxime tunc affuturas [1364. jan. 13.] nobis volueramus reportari, ut tunc inter ipsas partes iudicium iustitiam facere valeremus iuxta preexhibitarum litterarum continentias in facto concambii supradicti.||
Tandem ipso termino adveniente frater Paulus pro dicto domino Siffrido abbate cum procuratoriis litteris eiusdem ab una, item prenominatus Ders, filius Nicolai, pro se personaliter, pro ipsis autem aliis idem Ders ac Iohannes, filius Cosme, cum procuratoriis litteris conventus ecclesie Simigyensis parte ab altera ad nostram iudiciariam accedentes presentiam litteras pretacti capituli Iauriensis nobis presentarant, in quibus predictos dominum Siffridum abbatem ac fratres Iacobum priorem et Petrum custodem predicti monasterii Sancti Martini in eodem monasterio in stallis eorum seu locis hoc ad sue religionis statum ac conscientie et fidei eorum puritatem, ut littere, mediantibus quibus regia benignitas Nicolao quondam abbati et conventui ipsius loci suum regium consensum ad faciendum possessionarium concambium premissum dederit et prebuerit, ad scitum eorum in ipso monasterio et apud ipsos non fuerit, nec existerent et ubi eedem littere sint ipsi ignorarent dixisse eo modo omnino, quo secundum nostre adiudicationis ordinem debuissent, conpereramus evidenter.||
Quarum quidem litterarum ipsius capituli Iauriensis visis et perlectis continentiis, prenominatus frater Paulus, procurator dicti domini Siffridi abbatis in persona eiusdem retulerat eo modo, quod ipse dominus Siffridus abbas hoc vellet iustitia mediante, ut, quia premissum concambium possessionarium inter prescriptum quondam Nicolaum abbatem, predecessorem suum et eius conventum ab una ac predictos filios Ders parte ab altera regio consensu non interveniente factum extitisset, ob hoc ipsum concambium retractaretur ac possessiones ipsius monasterii Sancti Martini in forma eiusdem concambii predicti filiis Ders date ipsi monasterio suo et per consequens eidem domino abbati restituerent.||
Unde, quia premissum concambium possessionarium inter predictos Nicolaum abbatem et suum conventum ac prefatos filios Ders absque regio consensu factum fuisse ex premissis agnosscebatur, pro eo prelatorum, baronum et regni nobilium moderato inducti consilio pretactum concambium, ut est prehabitum, sine regio consensu fieri non valuisse inter ipsas partes decernentes, ipsum concambium modo pretacto factum revocaramus et retractaramus vigore priorum litterarum nostrarum mediante tali modo, ut possessiones predicti monasterii Sancti Martini eidem monasterio ac possessiones predictorum filiorum Ders eisdem filiis Ders et filiis eorum ac abbati de Selizio, ut fieret expediens, restituerentur ad possidendum et habendum. Super quo dicto capitulo ecclesie Iauriensis litteratorie scribendo eorum amititiam requisieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent homines pro utrisque partibus pro testimoniis fide dignos, quibus presentibus homines regii in dominica Letare proxime tunc ventura [1364. márc. 3.] et aliis diebus subsequentibus, ad hocque sufficientibus primo ad facies predictarum possessionum ipsius domini Siffridi abbatis et sui monasterii in presentibus superius nominatarum, in dictis litteris concambialibus conscriptarum, que usque tunc apud ipsos filios Ders fuissent, accederent ac easdem cum omnibus ipsarum pertinentiis statuerent eidem domino Siffrido abbati et suo monasterio perpetuo possidendas; tandemque diebus subsequentibus ad facies prescriptarum possessionum ipsorum filiorum Ders similiter superius in prescriptarum litterarum concambialium continentia nominatarum, que usque tunc modo simili apud ipsum dominum abbatem extitissent, accederent, easdemque cum omnibus suis pertinentiis, tributis, conditionariis ac aliis utilitatibus et proventibus superius dedaratis conmitterent et statuerent predicto Nicolao, filio Ders, filiisque suis ac Mychaeli, filio Petri, prenotatis, necnon abbati Sancti Iacobi de Selizio contradictione ipsarum partium et aliorum quorumlibet ipsis partibus in predictis omnibus obviare non valente.||
Ceterum, quia predictus Ders, filius Nicolai, in sua et aliorum predictorum, patris videlicet et fratrum suorum personis hoc, ut possessionis predicti domini abbatis et sue ecclesie, que usque tunc apud ipsos extitissent, multo magis essent populose ac in proventibus et utilitatibus earum augmentate, quam tunc fuissent, dum eis date extitissent in concambium per Nicolaum abbatem et conventum antedictos, possessionesque eorum, quas ipsi predicto monasterio Sancti Martini tempore ipsius concambii dedissent, in maiori parte destructe et in proventibus ipsarum anichilate ac silve earundem possessionum ipsorum succise et desolate, unaque ecclesie eorum lapidea destructa et deperdita extitissent, nobis declarat et retulerat, super hiisque sibi et predictis aliis, patri videlicet et fratribus suis, iudicium et iustitiam a nobis inpertiri postularat: ideo conmiseramus eo modo, ut iidem regii et dicti capituli Iauriensis homines ibidem tempore premissarum statutionem ab omnibus, quibus decens et oportunum fieret, Deum ferendo pre oculis, scirent et inquirerent de premissis meram et omnimodam veritatem ac viderent fide oculata et diligenter intuerentur et post hec ipsarum possessionariarum statutionum et dicte inquisitionis seriem domino nostro regi ad octavas festi Beati Georgii martiris similiter tunc venturas [1364. máj. 1.] cum totius facti serie et statu possessionum resignatarum fideliter rescriberet capitulum Iauriense supradictum. Et, quia predicti Nicolaus, filius Ders et Iohannes, filius suus ac Mychael, filius Petri, iudicium trium marcarum cum dupplo, iidem etiam Nicolaus, filius Ders et Iohannes, filius suus, medietatem alterius iudicii trium marcarum dupplatarum similiter cum dupplo nobis et parti adverse ante litis ingressum in dictis octavis persolvere debentes non persolverant, ideo in eisdem octavis festi Beati Georgii martiris cum dupplo, in toto videlicet viginti quatuor marcas, quatuor marcas scilicet Mychael, filius Petri et viginti magister Nicolaus cum filio suo persolvere tenerentur coram nobis. Tandem ipsis octavis festi Beati Georgii martiris occurrentibus dictis Nicolao, filio Ders et Iohanne, filio suo ac Mychaele, filio Petri, premissa iudicia viginta quatuor marcarum modo premisso per ipsos persolvenda persolvere non curantibus, sed se in dupplo eorundem aggravari permittentibus annotatus frater Paulus pro ipso domino Siffrido, abbate Sacri Montis Pannonie, cum procuratoriis litteris eiusdem nostrum iudiciarium adeundo conspectum, quasdam litteras pretitulati capituli ecclesie Iauriensis super premissis regie serenitati rescriptionales nobis presentavit hunc tenorem continentes:||
Excellentissimo principi et domino suo gratioso, domino Lodovico, Dei gratia inclito regi Hungarie, capitulum ecclesie Iauriensis orationes in filio Virginis assiduas et devotas. Vestre per presentes patefacimus maiestati, quod, cum nos receptis reverenter litteris magnifici viri comitis Stephani Bubeek, iudicis curie vestre, inter religiosum virum dominum Seffridum, abbatem monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Panonie ab ulla et magistrum Nicolaum, filium Ders de Zeredahel ac filios eiusdem, necnon Mychaelem, filium Petri, filii ipsius Ders, parte ab altera super statutionibus possessionariis infrascriptis faciendis adiudicatoriis, una cum hominibus vestris, videlicet Iohanne, filio Georgii, de Nempty pro parte dicti domini abbatis et Nicolao de Choltou pro parte aliorum prescriptorum magistrum Mychaelem, socium et concanonicum nostrum, in quo ambe partes contentari voluerunt, ad exequenda diligenter infradeclarata transmisissemus pro testimonio fide dignum tandem iidem vestri et noster homines ad nos reversi concorditer retulerunt, quod ipsi in dominica Letare proxime preterita et aliis diebus successivis ad hoc oportunis primo ad facies possessionum predicti domini Siffridi, abbatis Sancti Martini et sui monasterii sub districtu Selizyensi existentium, Sancti Ladislai et Sancte Crucis vocatarum, aliarumque omnium villarum et terrarum pertinentium ad easdem, que hactenus apud dictos filios Ders concambialiter extitissent presentibus ambabus partibus, earumque legitimis procuratoribus et aliis, quos interesse expedisset, accedendo, ipsas possessiones et villas cum vineis, molendinis, terris arabilibus ac incultis, pratis, fenilibus, arundinetis et silvis, aliisque universis utilitatibus ac appendiciis quibuslibet earum memorato domino Siffrido, abbati Sancti Martini et suo monasterio sub suis veris et antiquis metis, signis et terminis iure, quo ad ipsos spectare dinoscuntur, statuissent, conmisissent et reliquissent perpetuo possidendas, tenendas pariter et habendas nemine omnino ibi contradictore existente; deinde autem hiis peractis mox ad facies possessionum Istphand in Zaladiensi, Zeek, in Wesprimiensi et Chethun, Thuneu, Markata et Fuhd in Iaurensi comitatibus habitarum, quas hactenus predictus dominus abbas Sancti Martini et monasterium suum a magistro Nicolao et aliis predictis ac etiam a monasterio Sancti Iacobi apostoli de Selizio concambialiter possedissent, veniendo, easdem similiter cum molendinis, terris cultis, pariter et incultis, silvis, pratis, fenetis, arundinetis et aliis quibuslibet utilitatibus et pertinentiis earundem sub suis metis et terminis, prout usque ac tunc apud manus dicti domini abbatis Sancti Martini et sui monasterii concambialiter, ut prefertur, habite extitissent, ipsis magistro Nicolao, filio Ders et filiis suis ac magistro Mychaeli, filio Petri, filii eiusdem Ders, necnon abbati et monasterio Sancti Iacobi de Selizio statuissent et assignassent possidendas perpetuo et habendas contradictione quorumlibet procul mota; super quibus quidem statutionibus ac aliis omnibus et singulis premissis ambe partes supradicte et earum legitimi procuratores se contentari per omnia affirmassent. Datum feria quinta proxima post dominicam Iudica, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo quarto. [1364. márc. 14.]||
Nos igitur ex tenore premissarum litterarum annotati capituli ecclesie Iauriensis prescriptas possessiones Sancti Ladislai regis et Sancte Crucis, ceterasque villas pertinentes ad easdem cum vineis molendinis, terris arabilibus, cultis pariter et incultis, pratis, fenilibus et arundinetis, silvis, aliisque universis utilitatibus et appendiciis earundem quibuslibet memorato domino Siffrido, abbati ecclesie Sancti Martini et suo monasterio sub suis veris et antiquis metis ac signis et terminis, item prenotatas possessiones Istphand, Zeek, Chetun, Tuneu, Markata et Fuhd vocatas similiter cum molendinis, terris cultis, pariter et incultis, silvis, pratis, arundinetis et aliis quibuslibet utilitatibus et pertinentiis earundem. ipsis Nicolao, filio Ders, filiisque eiusdem ac Mychaeli, filio Petri, necnon abbati et monasterio Sancti Iacobi de Selizio sub earum metis et terminis, prout scilicet eedem usque ad tunc apud ipsas partes modo prehabito concambialiter fuissent eo iure, quo ipsis dinoscuntur pertinere, per annotatos homines regios sub testimonio ipsius capituli Iauriensis nullo contradictore existente, ipsis partibus super hiis omnibus se contentari velle referentibus statutas extitisse agnosscentes, easdem possessiones Sancti Ladislai regis et Sancte Crucis ac ad easdem pertinentes cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis universis ipso domino Siffrido, abbati ecclesie Sancti Martini et ipsi monasterio Sancti Martini, prelibatas vero possessiones Istphand, Zeek, Chethun, Tuneu, Markata et Fuhd vocatas similiter cum suis utilitatibus quibuslibet annotatis Nicolao, filio Ders, filiisque suis ac Mychaeli, filio Petri, filii Ders, eorundemque heredibus ut successoribus, necnon abbati et monasterio Sancti Iacobi de Selizio eo iure, quo ipsis dinoscuntur pertinere, conmisimus et reliquimus perpetuo possidere, tenere et habere auctoritate nostra iudiciaria mediante, salvo iure alieno. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes prefato domino Siffrido, abbati ecclesie Sancti Martini concessimus litteras nostras privilegiales, pendentis autentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Wyssegrad, tertio die octavarum festi Beati Georgii martiris predictarum, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo quarto supradicto. [1364. máj. 3.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1364 V 03, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1364_V_03/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success