Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1390 XII 30
Signature: 1390 XII 30
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. August 1390
xx Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207466
...||
Stephanus, Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex, omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui regibus dat salutem. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod Deo propitio nobis ad regni solium sublimatis magister Thomas prepositus Hantensis, noster clericus specialis, ad nostram accedens presentiam nobis humiliter supplicavit, ut quandam terram castri Musuniensis Nulos vocatam, quam ob merita servitiorum suorum dominus rex, karissimus pater noster, eidem contulerat, collationem iam dicti karissimi patris nostri ratificando sibi etiam nunc conferre de nostre gratie plenitudine dignaremur; et licet idem magister Thomas propter multiplicia servitia et fidelitatis opera karissimo patri nostro domino regi felicis memorie et pariter nobis exhibita apud nostram magnificentiam maiora mereretur, quia tamen super collatione eiusdem terre privilegium ipsius patris nostri, quod propter anticipationem mortis eiusdem domini regis non potuit inpetrasse, nobisque de qualitate et quantitate eiusdem terre et utrum sine magno gravamine ipsius castri eandem nobis conferre liceat, nec ne, ceritas non constabat, petitionibus ipsius magistri Thome condescendere attendentes, fideli nostro B(onifacio), abbati Sancti Martini de Sacro monte Pannonie, ut prenotatam terram cum suis utilitatibus memorato magistro Thome statueret et circumstantias metarum nobis rescriberet, nostris dedimus litteris in mandatis; qui quidem nobis rescripsit predictam terram Nulos ad decem aratra et supra ipsam viginti quinque vineas invenisse et ipsi magistro Thome cum suis utilitatibus nullo contradictore existente, sicut nostrum mandatum habuerat, statuisse sub metis et terminis infrascriptis. Considerantes igitur fidelitates et obsequiosa merita eiusdem magistri Thome corone regie exhibita fideliter et inpensa, benivolentia regia circumspecte, propter que ampliori remuneratione fuerat refovendus, iam dictam terram Nulos cum omnibus suis utilitatibus, vineis et pertinentiis, prout predictum castrum possidebat, ab eodem castro penitus exhimendo (!) ex regia munificentia contulimus, donavimus ipsi magistro Thome perpetuo et irrevocabiliter possidendam, concedentes eidem ex gratia speciali, ut eandem tenendi seu conferendi inter vivos aut in morte iuxta sue libitum voluntatis liberam habeat facultatem. Mete autem dicte terre, prout in litteris supradicti abbatis vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: prima meta incipit ab oriente iuxta terram monasterii Sancti Martini et vadit cum binis metis ad meridionalem partem iuxta eandem terram monasterii et inde vadit ad occidentalem partem ad terram ville Posnem, populorum domine regine et inde flectitur ad septemtrionem, tenendo metas cum populis castri Iauriensis et tavarnicorum domini regis; ex inde venit iterum ad primam metam tenendo binas metas iuxta terram monasterii Sancti Martini et sic cursus metarum dicte terre terminatur. Ut igitur huius nostre donationis seu oblationis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec in posterum per quempiam in irritum revocetur, presentes eidem magistro Thome concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti, Orodiensis prepositi, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno ab incarnatione millesimo ducentesimo septuagesimo, regni autem nostri anno primo. [1270.]||
...

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1390 XII 30, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1390_XII_30/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success