useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1404 XII 13
Signature: 1404 XII 13
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Dezember 1404
A győri káptalan Dózsának, a pannonhalmi apátság kormányzójának kérésére négy, a pozsonyi jövedelmére vonatkozó, oklevelet átír.  

orig.győri káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207525
Graphics: 
x
Nos capitulum ecclesie Iauriensis memorie commendantes tenore presentium significamus, quibus expedit universis, quod religiosi viri dominus Dosa, gubernator seu abbas monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie et conventus loci eiusdem fecerunt nobis exhiberi quasdam quatuor litteras, unam videlicet sub pendenti sigillo olim venerabilis et egregii viri domini Ladislai, prepositi ecclesie Chazmensis, comitis capelle et secretarii cancellarii domini Ludovici, Ungarorum regis illustris, felicis recordationis, secundam vero et tertiam patentes honorabilis capituli ecclesie Posoniensis, quartam vero capituli ecclesie Nytriensis, similiter patentem, tenorum infrascriptorum, petentes nos cum instantia, ut, quia propter viarum discrimina easdem litteras in specie ad loca opportuna ferre esset minus cautum et etiam ne vetustate defluerent, ideo tenores earundem litterarum de verbo ad verbum transscribi nostris litteris et transsumpmi ac renovari faciendo eis concederemus uberiorem rei ad cautelam in transsumpto.||
Quarum prime, scilicet dicti comitis capelle regie littere tenor de verbo ad verbum talis est:||
Nos Ladislaus, prepositus ecclesie Chazmensis, comes capelle et secretarius cancellarius domini Lodovici, Dei gratia regis Hungarie, memorie conmendamus, quod dominus Syffridus, abbas ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Panonie, actor ab una, parte vero ex altera honorabilis vir dominus Martinus, prepositus ecclesie Demesyensis, coram nobis personaliter constituti, per eosdem confessum extitit et relatum, quod, licet inter eosdem super facto reditus quinque librarum denariorum et unius fertonis piperis ac similiter unius fertonis turys, quolibet in anno de fundo curie institorum seu marcatorum inter muros civitatis Posoniensis existenti habito provenientium litis et materia questionis exorta fuerit et diutius ventilata, tandem propter bonum pacis et concordie unionem, ordinatione et conpositione proborum et nobilium virorum, pacem partium zelantium taliter concordassent et concordarunt coram nobis, quod predictus dominus Martinus prepositus predictos reditus quinque talentorum, item unius fertonis piperis ac unius fertonis turys de eodem fundo curie institorum, ut premissum est, singulis annis provenientes predicto domino Syffrido abbati et monasterio Beati Martini, prout prius ad eandem ecclesiam pertinuisset, remisisset et resignasset, ymo remisit et resignavit nostri in presentia perpetuo irrevocabiliter possidere, tenere semper et habere, salvis tamen aliis duabus libris denariorum, quas idem dominus prepositus a Iacobo dicto Mezler pretio conparasse dicebat, eidem remanentibus. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam ad petitionem dicti domini Syffridi abbatis eidem presentes concessimus pendenti sigillo regio, quo pretextu dicti honoris nostri, scilicet comitatus capelle regie, utimur consignatas. Datum in Wyssegrad, feria sexta proxima post festum Asscensionis Domini, anno eiusdem M° CCC° L° septimo. [1357. máj. 19.]||
Secunde vero, id est predicti capituli Posoniensis patentis littere tenor verbatim is est:||
Nos capitulum ecclesie Posoniensis memorie commendamus per presentes, quod Georgius et Nicolaus, filii Nicolai, de Bozyn personaliter ad nostram venientes presentiam proposuerunt viva voce, quod ipsi ratione perceptionis tertie partis tributi in tributo in dicta Bozyn exigere consueti ad monasterium Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie pertinentis et per dominum abbatem ac conventum eiusdem monasterii ipsis filiis Nicolai ad exigendum conmisse singulis annis singulas sex libras denariorum semper in festo Sancti Mychaelis archangeli coram nobis ipsis solvere tenerentur penam dupli eiusdem pecunie incursuri si et quotiens ipsum terminum obmitterent in solutione, ad quod se sponte nostri in presentia obligarunt. Datum dominica die proxima post octavas festi Epiphaniarum Domini, anno eiusdem millesimo trecentesimo nonagesimo tertio. [1393. jan. 19.]||
Tertie vero littere patentis dicti capituli Posoniensis per omnia huiusmodi est continentia:||
Nos capitulum ecclesie Posoniensis notum facimus universis, quibus expedit, presentium litterarum per tenorem, quod vir providus magister Iacobus Venturi, cives civitatis Posoniensis etc., personaliter coram nobis conparendo proposuit viva voce, ut, quia religiosi viri dominus abbas et conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie mediantibus eorum litteris locum domus seu curie olim Mychaelis pistoris super fossatum Beati Laurentii foras in vicinitate antiquitus domorum Mendlini pistoris et Henrici dicti Perechcel situm, eisdem domino abbati et conventui vigore litterarum dicte civitatis Posoniensis testamentalium privilegialiter emanatarum per Nicolaum, filium Iacobi, quondam civem prefate civitatis pro conparendo oleo ad continuationem unius lampadis ratione solvende unius libre denariorum singulis annis subiectum ipso magistro Iacobo restaurandum et instaurandum, possidendumque sub conditionibus subsequentibus contulissent, ideo idem magister Iacobus se obligando assumpsisset et assumpsit nostri in presentia edificia in supradicto loco domus seu curie nunc collapsa et dissipata infra spatium sex annorum a data presentium inmediate affuturorum restaurare et conpletis ipsis sex annis quolibet anno perpetuis temporibus unam libram denariorum sex pensis conputatam monete pro tempore currentis iuxta testamentariam dicti Nicolai, filii Iacobi, dispositionem semper in festo Sancti Mychaelis archangeli dicto monasterio Sancti Martini sub nostro testimonio plenarie et absque intermissione solvere et ministrare per se et suos successores; ubi autem prenotatam restaurationem ante conpletionem ipsorum sex annorum non faceret seu facere non posset, tunc in termino conpletionis eorundem annorum, videlicet in festo Sancti Georgii martiris tunc instanti sex libras denariorum conpoti prelibati similiter coram nobis dicto Sanci Martini monasterio solvere teneretur. Datum in festo Sancti Georgii martiris, anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo. [1392. ápr. 24.]||
Tenor vero predicte quarte littere capituli Nytriensis sequitur in hec verba:||
Nos capitulum ecclesie Nitriensis memorie commendantes tenore presentium significamus, quibus expedit, universis, quod Paulus litteratus de Alsok, civis et familiaris viri religiosi domini fratris Dose, gubernatoris monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie et conventus loci eiusdem, in personis ipsorum domini fratris Dose et conventus cum certis litteris procuratoriis eorundem in facto dispositionis possessionis Pathwaryz nuncupate una cum nobili viro Petro, filio Gothardi subsequenter habite per ipsos dominum fratrem Dosam et conventum specialiter emanatis et coram nobis in specie productis ab una, item prenotatus Petrus, filius Gothardi, parte ex altera coram nobis personaliter constituti, per prenotatum Paulum litterarum confessum extitit pariter et relatum ministerio vive vocis in hunc modum: quod, quia olim magister Petrus de Zala premissam possessionem Pathwaryz nuncupatam in comitatu Nitriensi iuxta fluvium Waagh sitam et adiacentem, pro tunc habitatoribus penitus destitutam et a predicto monasterio Sancti Martini alienatam, qui quidem magister Petrus de Zala avus prenotati Petri, filii Gothardi, prefuisset, propriis suis expensis, videlicet quadraginta marcis denariorum gravis ponderis a manibus alienis requisivisset ac reinvenisset et populorum multitudine decorasset ac superinde religioso viro domino fratri Nicolao, similiter pro tunc abbati monasterii Sancti Martini prenotati et conventui supradicto sexaginta marcas denariorum simili modo gravis ponderis, quamlibet marcam decem pensis computando, persolvisset, ob hoc prenotatus dominus frater Dosa et conventus prescriptus iuxta annuentiam et conmisionem prefati condam domini fratris Nicolai abbatis et conventus iam dicti in aliis litteris nostris privilegialibus per prenotatum Petrum, filium Gothardi, coram nobis specietenus exhibitis contentam et expressam, premissam possessionem Pathwarvz prefato Petro, filio Gothardi annuissent et conmisissent, ymmo prenotatus Paulus litteratus in personis quibus supra vigore procuratoria prenotato, ymmo plena potestate per prenotatos dominum fratrem Dosam et conventum ipso Paulo litterato in dictis litteris procuratoriis superinde data perpetuo et irrevocabiliter coram nobis annuit et conmisit cum universis suis utilitatibus et utilitatum integritatibus quibusvis nominibus vocitatis ad eandem spectantibus in filios filiorum prenotati Petri, filii Gothardi et heredum per heredes possidendam pariter et habendam tali modo, quod prefatus Petrus, filius Gothardi et sui heredes singulis annis singulas marcas novarum monetarum Hungaricalium, marcam quamlibet decem pensis conputando, in octavis festi Beati Martini confessoris sine crastinatione coram capitulo ecclesie Posoniensis ipso domino fratri Dose et successoribus abbatibus prenotati monasterii Sancti Martini et conventui pretitulato ratione utensionis prescripte possessionis Pathwarycz plene et integre solvere tenebuntur, decimasque eiusdem possessionis habendo Deum pre oculis ex integro aministrando hominibus predictorum domini fratris Dose ac successorum abbatum et conventus per ipsos ad id specialiter deputandis penam gravaminis iudicii regalis incursuri, si quempiam annorum in termino prefixo obmitterent in solvendo, quam quidem penam gravaminis prefatus Petrus, filius Gothardi, nostri in presentia personaliter adherendo super se ac filiorum suorum posteritates spontanea assumpsit voluntate vigore presentium mediante. Datum sabbato proximo post festum Assumptionis Beate Marie Virginis, anno Domini millesimo quadringentesimo secundo. [1402. aug. 19.]||
Nos igitur legitimis et iuri consonis petitionibus dictorum domini abbatis et conventus inclinati, supradictas quatuor litteras iustas fore et suspicione carere reperientes, tenores earundem presentibus nostris litteris pendenti nostro sigillo consignatis de verbo ad verbum transcribi et transsumpmi ac renovari fecimus et in huiusmodi transscripto eisdem concessimus ad cautelam iustitia requirente. Datum in festo Sancte Lucie virginis et martiris, anno Domini millesimo quadringentesimo quarto. [1404. dec. 13.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.