Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1409 X 11
Signature: 1409 X 11
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Oktober 1409
A pannonhalmi konvent Márton, bakonybéli apát kérésére átírja saját, 1343. november 25-én kelt pátens oklevelét. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207550

Nos conventus monasterii Sancti [Marti]ni de Sacro Monte Pannonie memorie commendamus, quod venerabilis et religiosus vir dominus frater Martinus, abbas monasterii de Beel ad nostram personaliter accedens presenciam exhibuit nobis quandam litteram sigillo nostro sigillatam, hunc tenorem continentem:||
Nos conventus monasterti Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie memorie commendamus, quod vir religiosus dominus frater Nicolaus, abbas monasterii de Beel, ab una, item nobilis vir magister Danch, dominus de Kamaron, parte ex altera coram nobis personaliter constituti unanimi relatione publice sunt confessi, quod, cum inter ipsos super facto conservationis navium pro transitu seu portu de dicto Kamaron, cuius videlicet portus, sicut et fori ibidem tributi duas partes dictus dominus abbas a prefato magistro Danch iuris ordine nuper obtinuisset, que scilicet ipsarum partium et quomodo navigium huiusmodi conservarent et eius proventus dividerent, quedam ambiguitas et difficultas suborta fuisset, tandem considerato, quod dicto domino abbati et sue ecclesie grave foret, quo ad partes suas tributarias prenotatas de rebus propriis pro memorato navigio suis temporibus opportunas naves emere et veteres facere reparari, taliter in se amicabiliter ordinassent et ordinarent coram nobis, quod a modo et deinceps partes ipse seu homines eorum tributum tam fori quam portus predictorum equaliter percipient et inter se divident et habebunt; naves vero pro supradicto transitu aptas, valentes et oportunas prescriptus magister Danch semper de suis rebus et portione amministrare et conservare tenebitur, utriqui parti ad negotia necessaria equaliter profuturas, hoc autem cauto, quod neutra partium naves ipsas ad tanta spatia et tempora vel negotia occupare seu deducere valeant, quod interim illic transvadere volentes retardentur in predicti tributi detrimentum; prout premissa omnia et singula ambe partes acceptarunt et assumpserunt benivoli coram nobis. Datum in festo Beate Katharine virginis et martiris, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo tertio. [1343. nov. 25.]||
Nos igitur supradicti d[omini] abbatis peticionibus tanquam iustis favorabiliter annuentes, predicte littere tenorem absque wlla variacione transcribi feci[mus] et sigillo nostro affixione muniri communi iusticia mediante. Datum feria sexta proxima post festum Beatorum martirum Dyonisi [socio]rumque eius, anno Domini Mmo CCCCmo nono.||
[Hátán]: Ex pacto totalis medietas tributi tam portus, quam fori monasterio de Beel veniat sane et integre, alia medietate [...] Dancz totaliter administretur, ex qua ipse solus de navibus provideat.

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1409 X 11, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1409_X_11/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success