useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1425 I 10
Signature: 1425 I 10
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. Jänner 1425
V. Márton pápától Miklós apát számára küldött esküminta.  

orig.Márton V pápa
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207636
Graphics: 
x
Forma iuramenti. Ego Nicolaus abbas monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Ordinis Sancti Benedicti ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, Iauriensis diocesis, ab hac hora mantea fidelis et obediens ero Beato Petro sancteque apostolice Romane ecclesie et domino meo domino Martino pape V. suisque successoribus canonice intrantibus, non ero in consilio aut consensu vel facto, ut vitam perdant aut membrum, seu capiantur mala captione. Consilium vero, quod michi credituri sunt per se aut nuncios vel literas ad eorum damnum me sciente nemini pandam. Papatum Romanum et regalia Sancti Petri adiutor ero ad retinendum et defendendum salvo meo Ordine contra omnem hominem. Legatum apostolice sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuvabo; vocatus ad synodum veniam, nisi prepeditus fuero canonica prepeditione. Apostolorum limina Romana curia existente citra singulos annos, ultra vero montes singulis bienniis visitabo aut per me, aut per nuncium meum, nisi apostolica absolvar licentia. Possessiones vero ad monasterium meum pertinentes non vendam, neque donabo, neque impignorabo, aut de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo inconsulto Romano pontifice. Sic me Deus adiuvet et hec sancta Dei evangelia.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.