useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1500 III 21
Signature: 1500 III 21
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. März 1500
II. Ulászló azon értesítésére, hogy a pannonhalmi apátságot kibocsátja kezéből és Tolnai Máténak adja, a szentmártoni konvent Tolnait megválasztja apátjának.  

orig.pannonhalmi konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207976
Graphics: 
x
Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacri Montis Pannonie memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit. universis, quod nos tum receptis literis serenissimi domini domini Wladislai, Dei gracia huius Hungarie et Bohemie regis, domini nostri graciosissimi super emissione huius abbacie Sancti Martini de manibus sue maiestatis et ibidem eiusdem collacione venerabili Matheo de Tholna nobis porrectis facta, tum vero de consuetudine huius Ordinis nostri superinde canonica eleccione in conventu publice habita ipsum Matheum de Tholna in verum et legitimum nostrum abbatem et prelatum nulla prorsus simoniaca et aliqua pravitate vel favore secuto elegimus et nominavimus, eligimus et nominamus, eumque ad confirmandum de veteri privilegio huius regni et ecclesie seu conventus ipsius pretacti requirente et cogente sanctissimo domino Alexandro, generalis ecclesie Christiane moderno pontifici et ecclesie Romane, cui immediate, nullo medio intermediante subiacere dinoscitur, de bona et graciosa maiestatis regie voluntate et consensu offerimus et presentamus, imo eligimus et nominamus, presentamusque harum nostrarum, quibus sigillum huius conventus nostri est in pendenti appensum, vigore et testimonio literarum mediante. Presen tibus ibidem venerabilibus et religiosis fratribus Emerio de Thata et Blasio de Koppan-Monostara abbatibus, Gregorio custode, Iacobo, Benedicto, Salomone, Nicolao, Iohanne, Georgio, Sebastiano, Luca et similiter altero Iacobo, fratribus ibidem Deo iugiter famulantibus. Datum in festo Beati Benedicti abbatis, anno Domini millesimo quingentesimo. [1500. márc. 21.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.