Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1500 II 26
Signature: 1500 II 26
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Februar 1500
II. Ulászló király Tolnai Máté deáknak, a királyi kancellária jegyzőjének adományozza a pannonhalmi apátságot, mely első az összes magyar apátságok között. Ez adományozással kibocsátja királyi kezeiből s összes birtokaival együtt visszaadja a rendnek, melynek reformját Máté feladatai közé sorolja. Megerősítés végett illető főhatóságához is felterjeszti. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207975
Commissio propria domini regis.||
Nos Wladis[laus. Dei g]racia rex Hungarie Bobemieque etc. memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit, universis, quod nos inducti meretis et virtutibus ac probitate et morum honestate fidelis nostri venerabilis magistri Mathei literati de Tholna, notarii cancellarie nostre, quibus ipsum insignitum esse cognovimus, eundem tamquam virum idoneum et personam benemeritam ad abbaciam Sancti Martini Sacri Montis Pannonie eiusque reformacionem, ex quo videlicet illam utpote, que in hoc regno nostro in ecclesiis abbacialibus primatum tenet, Ordini suo restituere et eandem reformari instituimus, de manibus nostris regiis exnunc emittentes auctoritate iuris patronatus nostri regalis, quod generaliter in omnibus regni nostri ecclesiis instar predecessorum nostrorum regem habere dinoscimur, duximus eligendum et nominandum ac abbaciam ipsam eidem magistro Matheo simulcum omnibus bonis et posssessionibus porcionibusque et iuribus possessionariis aliisque quibusvis proventibus obvencionibus et emolumentis ac iuribus et libertatibus, quibus ipsa ecclesia ab antiquo, ex fundacione eiusdem usa est et libertata dandam duximus et conferendam, ita videlicet, quod ipse tam cum fratribus, quam cum edificiis monasterium illud reformet fratresque illius Ordinis de observancia introducat et cum eis per Dei graciam faciat statuta illius ordinis observare, ipseque habitum eiusdem ordinis accipiat et decenter deferat, imo eligimus et ad confirmandum, cui de hoc interest, presentamus harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum Bude feria quarta proxima post festum Beati Mathie apostoli, anno Domini millesimo quingentesimo, [1500. febr. 26.] regnorum nostrorum Hungarie etc. anno decimo, Bohemie vero tricesimo.

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1500 II 26, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1500_II_26/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success