Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1505
Signature: 1505
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1505
Mihály béli apát kötelezi magát, hogy, midőn Máté pannonhalmi apát rendeli, személyesen vagy képviselője útján megjelenik előtte s magát az ellene emelt vádak alól, ha tudja, tisztázza. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208051
Ego frater Michael, abbas monasterii Sancti Mauricii de Bakon Beel, per presens cirographum propria manu subscriptum, sigilloque nostro anulari consignatum presentibus religiosis viris fratribus Iacobo priore, Nicolao cellerario, Cristoforo et Martino testibus idoneis ac fide dignis personaliter astantibus ac omnia et singula infrascripta audientibus promitto fide mea Christiana mediante et per hec sancte Dei evangelia manibus propriis corporaliter tacta ad conscientiam meam et ipsam sanctam obedientiam, qua Deo omnipotenti et sacro Ordini Sancti Benedicti ac domino Matheo abbati, tanquam presidenti, obligor et sub perpetua amissione et privatione ipsius abbatie Sancti Mauricii, quod dum et quando per prefatum dominum Matheum abbatem requisitus fuero aut saltem homines mei in persona mea, si pro tunc absens essem, requisiti fuerint, per se in propria persona sine mora et absque aliqua procrastinatione et renitentia quavis occasione semota, quovis etiam colore excluso coram vobis, domino Matheo abbate et conventu vestro comparebo et ad singula michi obiecta respondebo, meque, si potero, de infamia canonice expurgabo et iudicio sufficienti astabo. Ita me Deus adiuvet, Beata virgo Maria, fides mea Christiana et hoc sancta Dei evangelia.||
Ego frater Michael abbas supradictus omnia et singula premissa fateor me complere per presentes.||
[Hátán:] Presentes litteras fratris Michaelis et omnia intrascripta fassus est ore suo proprio coram dominis diffinitoribus et dominis episcopis (!), Paulo Milkoviensi et Gregorio, Sebastiano et Iohanne ac Demetrio decretorum doctoribus, coram mea notario publico magistro Mathiae de Dombro archidiacono Komaromiensi et canonico ecclesie Iauriensis. -- Magister Mathias de Dombro notarius in premissis.
Ego frater Michael abbas supradictus omnia et singula premissa fateor me complere per presentes.||
[Hátán:] Presentes litteras fratris Michaelis et omnia intrascripta fassus est ore suo proprio coram dominis diffinitoribus et dominis episcopis (!), Paulo Milkoviensi et Gregorio, Sebastiano et Iohanne ac Demetrio decretorum doctoribus, coram mea notario publico magistro Mathiae de Dombro archidiacono Komaromiensi et canonico ecclesie Iauriensis. -- Magister Mathias de Dombro notarius in premissis.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1505, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1505/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success