Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1505 V 29
Signature: 1505 V 29
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Mai 1505
II. Gyula pápa megerõsíti Pannonhalma összes jogait, kiváltságait. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208043
Iulius episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie Ordinis Sancti Benedicti Iauriensis diocesis salutem et apostolicam benediccionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut id per solicitudinem officia nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, que impresenciarum racionabiliter possidetis et in futurum iustis modis prestante Deo poteritis adipisci, sub Beati Petri proteccione suscipimus atque nostra, omnes quoque libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus, sive per privilegia vel alias indulgencias vobis et monasterio vestro concessas, necnon libertates et exempciones secularium exaccionum a regibus et principibus ac alias Christifidelibus vobis et eidem monasterio racionabiliter indultas, specialiter autem decimas, primicias oblaciones, census, fructus, redditus, proventus, terras, domus, vineas, ortos, possessiones, agros, prata, pascua, nemora, silvas, casalia, grangias, villas opida, castra, aquas, aquarumque decursus, stagna, lacus piscarios, iura, iurisdicciones et alii mobilia et immobilia bona ad monasterium predictum spectancia, sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus salva in predictis decimis moderacione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre suscepcionis, confirmacionis et communicionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnacionis dominice millesimo quingentesimo quinto, quarto Kalendas Iunii, pontificatus nostri anno secundo. [1505. máj. 29.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1505 V 29, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1505_V_29/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success