Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1506 V 21
Signature: 1506 V 21
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. Mai 1506
A casinoi congregatio nagykáptalana megengedi Máténak, hogy két szerzetest küldhessen életmódjuk tanulmányozására, de szerzeteseket nem adhat. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208057
Iesus.||
Reverende in Christo pater, salutem.||
Lectis nuper relligiosis litterris (!) paternitatis tue primum Deo optimo maximoque gracias egimus, deinde rectum pariter et sanctum animi tui propositum summopere comprobavimus, ampliusque paternitatem tuam in Iesu Domino rogare decrevimus, ut quem iam reformande relligionis zelum Sancto Spiritu largiente concepit, nutrire magis magisque semper studeat et augere, quo et honori divino debitum solvat et salvando credito sibi gregi optime occonsulat. Quod vero paternitas [tua i]nter cetera hoc a nobis exposcit, ut duos ex fratribus tuis in [monaste]rio nostro Sancte Iustine Paduane ad vite nostre com... non negemus: tam relligiose atque decenti peticioni affectum omn[es] inclinantes fratres ipsos libentissime nos suscepturos spondemus, et ... Dominus concedere dignabitur, fraterno per omnia prosecuturos affectu. Itaque pater optime, in tuo iam arbitrio positum sit, ad ante dictum monasterium nostrum ipsos, quandocunque libuerit, destinare, nos vero eorum in omnibus curam non minorem habebimus, quam nostrorum tenere soleamus.||
Verum apud benignissimam paternitatem tuam excusatos nos satis arbitramur, religiosissime pater, quamvis, quos ex nostris pecieras, fratres non miserimus. Nam inter ceteras hec potissima causa fuit, quod petentibus venerabilibus Sciculis monasteria sua uniri congregacioni nostre nuper concenssimus (!), quo factum est, ut ad ipsas Scicilie partes plures ex monachis nostris mittere necesse sit. In hac itaque re satis apud paternitatem tuam excusatos nos esse confidimus, que pro sua probitate atque prudencia causa agnita magis animi erga se nostri affectum optimum, quam rei pensabit effectum.||
In reliquis, si quid sit, quod pro divini honoris gloria iustique desiderii vestri profectu valeamus, prompto semper exhibebimus animo. Vale religiosissime pater, cuius nos sanctis oracionibus pleno commendamus. Ex nostro monasterio Sancte Marie de Pratalea Paduane diocesis, residente ibidem capitulo nostro generali 21. Maii 1506. [1506. máj. 21.]||
Presidens ac definitores generalis capituli congregacionis nostre Casinensis, alias Sancte Iustine de Padua.||
[Cím:] Reverendo in Christo patri domino domino Mattheo Sancti Martini Sacri Montis Pannonie abbati in Domino dominorum.

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1506 V 21, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1506_V_21/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success