Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1507 I 25
Signature: 1507 I 25
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Jänner 1507
xx Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208065
...||
Nos Sigismundus, Dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. marchioque Brandenburgensis etc. Notum facimus tenore presentium, quibus expedit, universis, quod cum ex suscepto regie dignitatis officio tanquam pastor fidelis et vigil, qui causam sue cure commissam ab adversitatibus sollicite custodiendo gubernat, regnicolarum et subditorum nostrorum commodis et utilitatibus intente invigilare teneamur, inter quorum catervam animadvertendo statum ecclesiasticarum seu regularium personarum, praesertim abbatum et monachorum ordinis Sancti Benedicti quorumlibet monasteriorum regni nostri, qui inter ceterorum ordinum monachos ac fratres in ipso regno augmentati, sicut iubar salutaris luminis vulgo ac populo seculari, ut in rectitudinis via et luce procedat, preclara prebent exempla et regularissima devotione divina officia complendo peragunt, non etiam castrimargia aut illecebra ipsorum regulam inquinare videntur, sed celibatus et parsimonia pre et cum ceteris virtutum insigniis ordinem eorum adeo solempniter decorare cernuntur, quod nos ad eiusdem ordinis et monachorum in ipso Deo famulantium prosecutionem favorabilem mente fervida anhelamus. Igitur allatis culmini nostro pro parte universorum abbatum, monachorum, seu fratrum eiusdem ordinis Sancti Benedicti monasteriorum regni nostri humillimis supplicationibus, ut ipsos in libertatibus, prerogativis et gratiis per sanctissimos dominos apostolicos eis elargitis et per dominos reges Hungarie, nostros predecessores, signanter per serenissimum dominum Ludovicum, patrem nostrum felicis memorie, ipsis illibate admissis, prout super eisdem litteras, quas coram nostra claritate produxerunt, efficaces haberent, regali munificentia conservare dignaremur. Nos recensitis premissis devotionum solempnitatibus, affectantesque divini cultus honorem et officia, ut nostri progenitores et predecessores fecere, salubrius ampliare, eisdem supplicationibus dictorum abbatum et monachorum benignitate regia inclinati, ipsos in pristinis libertatibus, prerogativis et gratiis, sicuti predecessores nostri fecerunt, conservare intendimus et spondemus hac quidem libertate seu consuetudine ipsorum expressata, quod temporibus capitulorum aut sinodi per ipsos consuetudinarie celebrandis ipsis de medio eorum quatuor abbates iuxta opinionem ipsorum et conscientiam ad id idoneos et legalitate suffultos pro presidentibus eorum, qui cum visitatoribus ipsorum singula monasteriorum et monachorum eorundem facta et negocia disponant, corrigenda corrigant, emendent emendanda ac reformanda reforment, eligere valeant atque possint, hoc etiam signanter adiecta, quod, si in huiusmodi capitulis aut synodo ipsi aliquos abbates ob eorum negligentiam aut demerita licite amovendos et deponendos cognoverint, aut reperierint, eisdem per ipsos presidentes et visitatores legittime denuntiatis et amotis, cuiuslibet amoti abbatis loco unum alium devotum, legalem et idoneum monachum eligentes, eundem electum nostre maiestati aut nobilibus, quibus iurisdictio seu ius patronatus in eodem vacante monasterio incumbit et spectat pro presentatione legitima per nos sive ipsos nobiles ordinariis fienda nominent et presentent. Deinde, cum pro parte prefatorum abbatum et monachorum informati simus, quod delapidationes et ruine monasteriorum et maxime ex eo, quod persone seculares et sacerdotes, necnon fratres aliorum ordinum per nostram celsitudinem aut per dictos nobiles ad abbatias promoverentur et presentarentur, evenirent, nos nichilominus huiusmodi periclitationibus obviare cupientes, decernentes sanximus et statuimus, quod deinceps et in antea nullus saecularium personarum, sacerdotum ac fratrum alterius ordinis ad aliquam sive quampiam abbatiarum eiusdem ordinis in regno nostro vacaturarum promoveatur, verum eedem abbatie monachis seu fratribus eiusdem ordinis idoneis dumtaxat et sufficientibus gubernande et possidende legitime conferantur. In cuius rei memoriam presentes litteras secreti sigilli nostri munimine roboratas sepefatis abbatibus et monachis duximus concedendas. Datum Thyrnawye, secundo die festi Omnium Sanctorum, anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo tertio. [1393. nov. 2.]||
...||
Wladislaus, Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc., fidelibus nostris universis et singulis abbatibus Ordinis Sancti Benedicti ubivis intra ambitum huius regni nostri Hungarie et partibus sibi subiectis constitutis et commorantibus salutem et graciam.||
Quia nos fideli nostro venerabili et religioso viro fratri Matheo, abbati Sancti Martini Sacri Montis Pannonie per alias nostras literas commissimus, ut ipse vobis pro festo divi Georgii martiris synodum indicere, sive capitulum generale celebrare, ibique vos et vestrum quemlibet ad regularem observanciam salutaribus monitis hortari, rebelles autem ad bene vivendum ac ad statuta et canones sanctorum patrum eiusdem Ordinis observandos per omnia opportuna remedia cogere et compellere debeat et teneatur; ut igitur idem frater Matheus, abbas Sancti Martini Sancti Spiritus adoperante gracia id melius et facilius efficere valeat, duximus opere precium esse, ut sibi reverencium dominum Andream, episcopum Thermopilensem adiungeremus; quoniam certi estote, quod nos priores literas nostras ad dictum abbatem Sancti Martini missas omnino volumus in vigore suo firmiter observare et signanter de reformando ordine atque emendandis et corrigendis divagis ac proprietariis aliisque rebellibus et inobedientibus domandis. Requirimus igitur fidelitates vestras et eisdem nichilominus firmissime committimus et mandamus, quatinus salutares moniciones et exhortaciones pretactorum dominorum abbatis et episcopi atque ceterorum religiosorum patrum admittere et acceptare et quicquid per eosdem decretum et constitutum fuerit, ratum habere atque firmiter observare modis omnibus debeatis et teneamini, quod si, ut speramus, feceritis, omni profecto favore et gracia nostra regia vos prosequemur, rebelles autem, si qui fuerint, quos ex pretacto domino Andreas episcopo Thermopilense bene intelligemus, taliter puniemus et non sine maximo ipsorum detrimento ad sanctam reducemus obedienciam, ut et aliis esse possint in exemplum. Secus igitur, in quantum gravem maiestatis nostre indignacionem evitare cupitis, facere nullo modo presumpmatis, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, sabbato proximo ante dominicam Quasi modo, anno Domini MDI. [1501. ápr. 17.]||
...||
Nos Wladis[laus. Dei g]racia rex Hungarie Bobemieque etc. memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit, universis, quod nos inducti meretis et virtutibus ac probitate et morum honestate fidelis nostri venerabilis magistri Mathei literati de Tholna, notarii cancellarie nostre, quibus ipsum insignitum esse cognovimus, eundem tamquam virum idoneum et personam benemeritam ad abbaciam Sancti Martini Sacri Montis Pannonie eiusque reformacionem, ex quo videlicet illam utpote, que in hoc regno nostro in ecclesiis abbacialibus primatum tenet, Ordini suo restituere et eandem reformari instituimus, de manibus nostris regiis exnunc emittentes auctoritate iuris patronatus nostri regalis, quod generaliter in omnibus regni nostri ecclesiis instar predecessorum nostrorum regem habere dinoscimur, duximus eligendum et nominandum ac abbaciam ipsam eidem magistro Matheo simulcum omnibus bonis et posssessionibus porcionibusque et iuribus possessionariis aliisque quibusvis proventibus obvencionibus et emolumentis ac iuribus et libertatibus, quibus ipsa ecclesia ab antiquo, ex fundacione eiusdem usa est et libertata dandam duximus et conferendam, ita videlicet, quod ipse tam cum fratribus, quam cum edificiis monasterium illud reformet fratresque illius Ordinis de observancia introducat et cum eis per Dei graciam faciat statuta illius ordinis observare, ipseque habitum eiusdem ordinis accipiat et decenter deferat, imo eligimus et ad confirmandum, cui de hoc interest, presentamus harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum Bude feria quarta proxima post festum Beati Mathie apostoli, anno Domini millesimo quingentesimo, [1500. febr. 26.] regnorum nostrorum Hungarie etc. anno decimo, Bohemie vero tricesimo.||
...||
Wladislaus, Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc., fidelibus nostris universis et singulis abbatibus et abbacias tenentibus, sive conventibus aut prioratibus, ubivis in hoc regno nostro Hungarie et partibus eidem subiectis existentibus presentes visuris salutem et graciam.||
Ex literis nostris tam anno proxime elapso, quam eciam nuper ad capitulum generale in monasterio Sancti Martini Sacri Montis Pannonie in festo Beati Georgii martiris proxime preterito celebratum emanatis superinde per nos et reverendissimum dominum Petrum Reginum cardinalem et de latere legatura auctoritate sua, qua in hoc regno fungi dinoscitur, intelligere potuistis, qualiter nos omnes abbacias reformari et pristino statui restituere decrevimus. Nos itaque ipsas literas in vigore relinquentes et reddentes et ipsum capitulum celebratum et statuta in eodem edita pro rato habentes, dantes auctoritatem et facultatem visitatoribus in capitulo electis iuxta eorum statuti universas abbacias visitandi et fratres corrigendos corrigendi, et eorum, qui proprietarii sunt, omnia bona mobilia et immobilia aufferendi, contumaces et rebelles tam temporali, quam spirituali pena ad Ordinis observanciam coercendi. Quare volumus et fidelitati vestre harum serie firmissime committimus et mandamus, quatinus acceptis presentibus, dum et quando visitatores ad vos et in medium vestri pervenerint, eosdem honorifice secundum Ordinis statuti acceptare atque ea, que pro Ordinis reformacione fecerint, exequi permittere et eisdem obtemperare per omnia debeatis sub pena per eosdem infligenda. Nam alioquin commisimus et presentibus striccius committimus fidelibus nostris comitibus vel vicecomitibus et iudicibus nobilium illorum comitatuum, in quibus aliter facere attemptaverint, ut ipsi ipsis visitatoribus omni assistencia et auxilio adesse debeant et teneantur, auctoritate nostra presentibus ipsis in hac parte attributi mediante. Aliud ergo facere nulla racione presumpmatis, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude in festo Beati Iohannis ante portam Latinam, anno Domini MDI. [1501. máj. 6.]||
...||
Wladilaus, Dei gracia rex Hungarie, Bohemieque etc. fidelibus nostris venerabilibus Matheo electo ecclesie Sancti Martini Sacri Montis Pannonie, ceterisque universis abbatibus huius regni nostri Hungarie salutem et graciam. Quia nos universos abbacias et ecclesias abbaciales, sive Ordinem Sancti Benedicti, qui olim, dum rigorose observabatur, inter omnes viguit, pristino suo statui restitui et reformare facere statuimus, in hunc eciam finem dictam abbaciam Sancti Martini, que, ut ferunt, septuaginta annis legittimo vacavit pastore, e manibus nostris emisimus. Ut autem Ordo iste possit restaurari, statuimus, ut omnes et singuli vestrum a modo, hoc est, ab isto anno ad regularem observanciam ipsius ordinis se disponant et habitum non habentes suscipiant et secundum statuta vivant, fratresque, qui hactenus mercenarii extiterunt stipendioque in claustris, tanquam proprietarii non sine gravi periculo animarum suarum vacaverunt, absque omni solucione, nil preter victum et amictum eis dantes teneant. Quare volumus et fidelitati vestre et cuilibet vestrum harum serie firmissime committimus et mandamus, quatinus acceptis presentibus, ut premisimus, ab isto anno unusquisque vestrum taliter monasterium suum reformet et disponat, tamcum victualibus, quam cum fratribus ad id aptis et convenientibus, ut secundum statuta et ordinem illius regule Sancti Benedicti, nullam, ut premisimus, proventum ipsis fratribus preter victum et amictum dantes, vivere possitis et valeatis, quodque fratres divagos et latitantes preter cedulam seu licenciam alterius abbatis seu monasterii nullus recipiat, immo detineat et suo superiori ad castigandum tanquam profugum remittat, salva urgente et racionabili ex causa, inhibentes eciam prelatos huius regni ecclesias abbaciales annexas habentes, aut aliquo quovis alio iure tenentes, neipsi quoque in huiusmodi eorum ecclesiis profugos et divagos fratres teneant et neque eis preter victum et amictum administrent; quodque singulis duobus annis pro festo Beati Georgii martiris ad Sanctum Martinum abbates convenire, ibique de augmento et reformacione Ordinis tractent, visitatoresque conscienciosos singula monasteria perlustrantes substituant. Alia omnia eciam, que ordinis ipsius negocia (!) necessaria erunt, provideant et deliberent. Aliud ergo sub ammis sione et privacione huiusmodi suorum beneficiorum seu abbatiarum nullus omnino vestrum facere presumpmat. Nam alioquin estote certi, quod nos omni talium abbacias elapso ipso anno auferre (!) et hiis, qui se et ecclesiam suam religiose tenuerit et tenere fecerit, donabimus et conferemus. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude in festo Beati Adalberti episcopi et martisis, anno Domini MD. [1500. ápr. 23.]||
...||
Wladislaus, Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc., fidelibus nostris venerabilibus et religiosis Matheo de Tholna abbati Sancti Martini Sacri Montis Pannonie ceterisque abbatibus Ordinis Divi Benedicti quorumcunque monasteriorum in hoc regno Hungarie et partibus sibi subiectis ubivis fundatorum presentes visuris salutem et graciam.||
Ex querelis vestris intelleximus nonnullos esse fratres ordinis vestri, qui dissolutioni potius et scandalis, quam regulari observantie vacantes in dispendium salutis animarum suarum contra professionem suam ac statuta et reginam Ordinis sui ac contra voluntatem nostram nec petita, nec obtenta a vobis abeundi potestate per monasteria vel alia receptacula divagarentur, nec in uno eodemque loco, ad quem scilicet se sic temere conferrent, manere vellent, sed post medium vel citra annum sine sui superiois voluntate rursus ad alium locum recederent, sicque per eiuscemodi eorum instabilitatem et salutem propriam negligerent et alios etiam talibus factis corrumperent et scandalisarent, que res certe nobis admodum displicet et dolemus talium fratrum exorbitantiam eo ferri, ut vel de salute propria vel obedientia erga ascri maiores exhibenda nullam penitus curam habeant. Quam rem vestre quoque negligentie ascribere possumus, qui cum ex debito teneamini ad frangendam talium temeritatem, negligentiores sitis. Ne igitur tales de impunitate gaudeant, neve ceteri hoc exemplo deteriores fiant, deliberavimus, ut huic scandalo quam primum occurratur. Proinde volumus et fidelitatibus vestris sub obedientia fidelitatis nobis debite harum serie firmissime committimus et mancdamus, ut acceptis presentibus omnes tales fratres inobedientes et preter voluntatem vestram hinc inde vagantes ubique locorum perquiratis et perquiri faciatis atque inventos detineatis et iuxta statuta Ordinis vestri puniatis et etiam abbatibus illis, de quorum scilicet monasteriis tales rebelles fratres abierunt, de monasteriis vestris vinctos mittere debeatis et in alterutrum quisque vestrum mittere debeat et teneatur. Ubi vero aliquis ex voibs tales fratres vagantes ad requisitionem illius abbatis, de cuius monasterio aufugerunt, de monasterio suo ad priorem locum et abbatem eum repetentem vinctum remittere recusaverit, volumus extunc et tibi prefato Matheo abbati Sancti Martini rursus committimus et mandamus, ut tu cum ceteris abbatibus illius Ordinis contra talem abbatem vel abbates premissa facere recusantes iure procedere et prout tales meriti fuerint et iustitie ordo dictaverit, castigare et punire debeas et tenearis. Aliud igitur, prout gravissimam indignationem nostram regiam evitare cupitis, in hoc nulla ratione facere presumpmatis, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude feria secunda proxima ante festum Beati Barnabe apostoli, anno Domini MDII. [1502. jún. 6.]||
...

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1507 I 25, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1507_I_25/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success