useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1512 VIII 04
Signature: 1512 VIII 04
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. August 1512
Balázs béli apát az apátságról Jakab apát javára a veszprémi káptalan előtt lemond.  

orig.veszprémi káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 208117
Graphics: 
x
Nos capitulum ecclesie Wesprimiensis memorie commendamus, quod venerabilis et religiosus dominus Blasius, ordinis Sancti Benedicti, alias abbas monasterii Sancti Mauricii de Beel, coram nobis personaliter constitutus, sponte et libere confessus extitit in hunc modum, quod, licet dudum pretextu predicte abbatie de Beel inter ipsum et modernum venerabilem et religiosum dominum Iacobum, dicti monasterii abbatem prefati ordinis Sancti Benedicti, litis et controversionis materia fuerit suscitata et aliquamdiu agitata, tamen considerans se in humanis non diu esse victurum et ignorans diem mortis sue, nollet aliquatenus in litibus suam finire vitam, ductus favore et recordatione beneficii per ipsum dominum Iacobum sibi collati, pure et simpliciter, absque omni pravitate simoniaca, liti huiusmodi et omni iuri suo, si quod forte habuisset et haberet in supradicta abbatia, omnino cessisset, et illud resignando in ipsum dominum Iacobum, abbatem modernum, transfudisset et contulisset, sperans eundem dominum Iacobum abbatem in suis necessitatibus, sicuti et hactenus fecit, sibi semper provisurum, immo cessit, resignavit, transfudit et contulit nostra in presentia harum litterarum nostrarum vigore et testimonio mediante. Datum in profesto gloriosissime virginis Marie de Nive, anno Domini millesimo quingentesimo duodecimo. [1512. aug. 4.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.