Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1512 VI 24
Signature: 1512 VI 24
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Juni 1512
A királyi patronatus alá tartozó szentmártoni, pécsváradi, szekszárdi, báthai, somogyvári, zalavári, garamszentbenedeki és bakonybéli apátságok unióba lépnek s megállapítják ennek statutumait. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208115
Nos Matheus, Dei et apostolice sedis gracia abbas et conventus monasterii Sancti Martini Sacri Montis Pannonie Ordinis Sancti Benedicti recognoscimus per presentes ac ad noticiam omnium et singulorum perpetuam harum serie volumus pervenire, quod quia hoc monasterium nostrum Sancti Martini et pociora alia huius regni monasteria a longo tempore apud manus seculares et alienas habita fuerunt sicque in ruinam et desolacionem nimiam, tam in divino cultu, quam eciam in edificiis ad extinccionem et alienacionem ab Ordine devenerant, gracia tamen Dei opitulante non sine gravibus laboribus et expensis ab undecim annis incessanter laborando, favore eciam serenissimi principis et domini domini Wladislai regnorum Hungarie et Bohemie regis, omnium eciam huius regni principum ad hoc accedente, a manibus alienis, assistencia eciam certorum dominorum abbatum reobtinuimus et legitimis pastoribus decoravimus et restituimus, libertates eciam et gracias, quibus Ordo tam a summis pontificibus, quam prefati huius regni regibus fulcitus fuit et privilegiatus, potissimum autem super abbatum de gremio Ordinis eleccionem, que iam gracia et consuetudo canonica abolita fuit; certa etiam alia privilegia recuperavimus, insuperque per eundem dominum Wladislaum regem modernum ratificari et per sumpmum pontificem de novo confirmari procuravimus, ideo nos, prefatus Matheus abbas et conventus, necnon domini Beatissime Marie Virginis de Pechwaradino, Sancti Salvatoris de Sexardia, Sancti Michaelis archangeli de Batha, Sancti Egidii de Somoghwar, Sancti Adriani de Zalawar, Sancti Benedicti de Iuxta Gron, Sancti Mauritii de Bakombel (!) ad ius patronatus regie maiestatis pertinericium monasteriorum abbates volentes indempnitati et conservacioni Ordinis consulere, matura deliberacione prehabita diligentique tractatu per nos superinde habito, quatenus monasteria pretacta nedum alienari et ab Ordine eripi, immo pocius in sua possint perpetua semper firmitate et observancia stabiliri et statu salubri permanere, nulli omnino hominum preiudicium inferendo, statuimus et decrevimus, ut pretacta monasteria de Sacro Monte Pannonie, Pechwaradino, Saxardiense, Bathiense, Somoghwar, Zalawar, Iuxta Gron et de Beel mutua confederacione ad Ordinis perpetuam conservacionem unireritur et instar unionum sew reformacionum exterorum regnorum decorarentur sub articulis et condicionibus inferius et subsequentibus capitulis declarandis indissolubili fraternitate cordialique concordia conglutinarentur et ad veram restauracionem et reformacionem Ordinis devenirent. Ita videlicet:||
1. quod inprimis et ante omnia in omnibus istis monasteriis une cerimonie et unus ritus tam in cantu, quam habitu ac omnibus aliis secundum regulam Sancti patris nostri Benedicti professam et prout in constitutionibus capitularibus fiendis statutum et conservationem Ordinis concernentibus ordinatum fuerit per omnia in omnibus ubique equaliter observentur;||
2. quodque ultra capitulum triennale sew provinciale, singulis annis annale capitulum et visitaciones monasteriorum in locis ad id aptis celebrentur et fiant. Sola enim celebracio capituli et visitacio Ordinem conservat, decorat et auget;||
3. quodque fratres unius monasterii ad aliud monasteriorum reformatum mitti et id de capitulo annuali sew triennali possit et acceptari, non alias, nisi cum literis obediencionalibus;||
4. quodque patres presidentes et abbates predictorum monasterium non aliter curam alterius monasterii, quoad conservacionem et reformacionem gerant, quam proprii sui monasterii, quorum de hoc super omnia interest et intererit cura et sollicitudo et hoc sive in spiritualibus sive temporalibus, ne rursus collabantur;||
5. quodque mortuo abbate unius monasterii non possit eligi abbas ibidem since consensu et presencia ad minus duorum presidencium et vicinorum abbatum de predicta reformacione sew uniorie ad id debere de facto convencium sicque ipsi domini abbates de eleccione alterius abbatis secundum Dei timorem tractantes canonice, id est, habeant atque possint de gremio eiusdem conventus secundum sacros canones et constituciones patrum, si talis idoneus reperiri poterit, si vero in eodem conventu reperiri non possit, de alio pociori conventu reformato eligendi et preficiendi habeant facultatem, nequaquam tamen de locis irreformatis et de parvis abbaciis, potissimum qui non steterunt in reformacione, ad tales reformatas ecclesias eligantur;||
6. ne autem aliqua fraus vel favor per castellanos eveniat, in hac parte volumus, quod castellani in omnibus monasteriis sint imprimis iurati abbati, conventui illius monasterii, premisso modo per presidentes canonice electo, cuius sunt vel erunt castellani, ut mox ipsis presidentibus nomine totius Ordinis per manus principalis presidentis de omni fide et fidelitate ac obediencia servanda perpetuo ipsi abbati ac presidenti sew Ordini et non alienandi ab Ordine huiusmodi monasteria; quodque castellani prefecti immutari nequeant sine presidentis scitu et noticia. Et si ipsi castellani vel conventus vel alii officiales sentirent aliquam fraudem vel machinacionem facere velle abbatem loci de alienacione monasterii vel alicui resignandi since presidentis vel annalis vel saltem triennalis capituli consensu, mox sub premissa fidelitate teneantur significare presidenti et potissisnum principaliori; alias nullius roboris habeatur;||
7. quodque domini abbates electi et eligendi iuramentum prestant de obediencia et fidelitate capitulo et potissimum annali et reformacioni ac condicionibus et articulis in eisdem fiendis per manus principalis et aliorum presidencium cum subscriptione manus sue proprie et hoc in cuiuslibet abbatis eleccione eciam de castellanis huiusmodi iuramentum innovandum et roborandum intelligatur;||
8. quodque omnes domini abbates et cellerarii suis conventibus et insuper in singulis capitulis de proventibus ecclesiarum suarum vel saltem visitatoribus racionem fideliter cum effectu dare teneantur, ut sic proventus in usus et reformacionem monasteriorum converti possint;||
9. quodque in omnibus capitulis semper aliquid pro Ordinis negociis hinc inde necessario expediendis reponetur in communi in capsella seu pixide ad hoc deputata et ad id unus thezaurarius de patribus abbatibus et unus de conventu tali pro firmiori;||
10. in omnibus enim capitulis principalis presidens semper tenebit suam presidenciam, ubicunque celebretur capitulum;||
11. quodque presidentes sub iurarmento tenebuntur et sunt obligati semper communitati fideliter servire et Ordinem augere, ecclesias alienare ne paciantur, sed mox succurrant et assistant ad expensas communes capituli vel saltem ecclesie pro qua laboraretur;||
12. quodque fratres in unaquaque ecclesia secundum condicionem loci servantur et foveantur;||
13. et super huiusmodi perpetua et firma observacione dentur litere predictarum ecclesiarum et monasteriorum abbatuum et conventuum in singulorum semper abbatum eleccione cum iuramento firmissime hec et alia in capitulis annalibus ad augmentum Ordinis ordinandis perpetuo observanda;||
14. salva semper gracia et iuere patronatus regie maiestatis in canonica eleccione abbatum de gremio Ordinis et reverendissimorum dominorum diocesanorum ac Ordinis eciam iuribus remanentibus.||
Ad que nos abbas et conventus monasterii prelibati cum iuramento prestito et sigillis nostris appositis ac manus nostre subscripcione offerimus et promittimus. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes nostras literas privilegiales inpendentis sigillique nostri autentici munimine, appensione roborari, fieri duximus. Datum in monasterio pretacto in festo Nativitatis Beati Iohannis Baptiste in capitulo nostro provinciali protunc anno Domini millesimo quingentesimo duodecimo celebrato. [1512 jún. 24.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1512 VI 24, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1512_VI_24/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success