useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1513 V 03
Signature: 1513 V 03
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Mai 1513
Máté főapát a bélai apátságot, mely vagy 33 év óta a jajcai végvárhoz volt csatolva s melyet II. Ulászló 6000 arany forintnyi zsoldhátralék fejében Székely Miklós és Stresemlyei György bánoknak elzálogosított, a bélai konventre háramló 1900 forintnyi misealapítvány és 4100 forint lefizetése fejében visszaszerzi; a két bán a confraternitas kiváltságaiban részesül. A szükségelt összeget Máté gyűjtötte össze s ezzel mintegy újra megalapította az apátságot.  

orig.Máté apát, pannonhalmi
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 208120
Graphics: 
x
Nos Matheus, Dei et apostolice sedis gracia abbas Sancti Martini Sacri Montis Pannonie recognoscimus per presentes et ad cunctorum, quibus incumbit noticiam volumus pervenire et potissimum huius conventus ecclesie Beate Margarethe virginis de Bela, quod cum ista ecclesia a certis temporibus, puta triginta tribus vel citra annis, legitimo abbate et pastore vacasset et conventus quoque totaliter et divinus cultus in ea defecisset et ipsa ecclesia simul cum universis bonis et possessionibus ad castrum Yaycza occupata et per plurimos dominos banos eiusdem castri tenta et possessa fuisset, tandem ad manus magnificorum dominorum Nicolai Zekel de Kewend et Georgii de Stresemlye, banorum eiusdem castri Iaycza, devenisset et eisdem loco pignoris pro serviciis et sallariis eorum per serenissimum dominum Wladislaum regem in sex milibus florenis auri simul cum omnibus proventibus et utilitatibus data ad possidendum, donec et quousque de huiusmodi sex milibus florenis eisdem per regiam maiestatem vel undecunque satisfactum fuisset. Sed quia iidem domini bani et potissimum prefatus dominus Zekel Nicolaus (!), tamquam vir devotus, nolens rebus et bonis ecclesiasticis se intricare, cogitaverunt et animo revolverunt sepesepius, quomodo quave via, medio, et opera eorum ad ordinem et ad divinum cultum ecclesia ipsa redire posset, sicque huiusmodi crebris ruminacionibus et potissimum prefati domini Nicolai persuasione et industria inducti pari voto deliberaverunt mecum de hac re tractare, concordare et componere, sicque conclusum est, ut de predicta summa sex milium florenorum huic ecclesie mille octingentos et ultra hec prefatus dominus Nicolaus centum florenos Hungaricales pro salute et refrigerio animarum suarum et pro perpetua eorum memoria in hac ecclesia fienda et missis celebrandis hoc modo puta singulis annis quater, hoc est singulis quattuor temporibus vel angariis occurrentibus misse pro defunctis omnibus ad Dei imprimis laudem et omnium animarum in refrigerio existencium solempniter omnibus campanis pulsatis et vigiliis mortuorum plenarie cum novem leccionibus et laudibus ac officio misse maioris persolvendo et decantando celebrentur et perpetuo decantentur et persolvantur relaxaverunt, condonaverunt et deputaverunt, de superfluo pecuniarum contentari voluerunt. Ob hoc nos nomine huius conventus et abbatum non tam pro predictis pecunie summa, sed pocius et magis pro huiusmodi restitucionis et eliberacionis beneficio de manibus eorum et a subieccione predicti castri Iaycza et aliis eorum beneficiis factis et fiendis hanc ipsam missam acceptamus et perpetuo celebrandam decernimus et declaramus, ad quod ipsum conventum et futuros dominos abbates obligamus et astringimus, imo insuper eorum et totius Ordinis perpetuis oracionibus et suffragiis ac vigiliis et aliis regularibus disciplinis tanquam confratres et speciales patronos huius ecclesie participandis commendamus harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante cum sigilli nostri impressione muniendo. Datum in pretacta Bela tercio die Maii, anno Domini millesimo quingentesimo tercio decimo.||
Quatuor milia florenorum banis pro ista ecclesia soluta sunt per nos Matheum abbatem hiucinde acquisita et per pauperes colonos, et sic recuperata est ecclesia et quasi empta et fundata per nos.||
Ita est Matheus abbas manu proprii scripsi.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.