Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1512 II 11
Signature: 1512 II 11
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Februar 1513
II. Ulászló fölhívja a jajcai bánokat, hogy a szolgálataik és zsoldjuk fejében nekik teljesen átengedett bélai apátság jövedelmeiről számoljanak le Máté pannonhalmi apátnak. Ha zsoldhátralékuk egész összegét eddigi bevételeik nem fedeznék, a hiányzó összeget Máté apáttól fogják megkapni, de az apátságot kötelesek Máté és a Rend kezére visszabocsátani. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208118


Wladislaus, Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris egregiis Nicolao Zekel et Georgio Ztrhezemlei salutem et graciam. Constat vobis, qualiter nos pro serviciis et consequenter sallariis vestris, quibus vobis racione banatus castri nostri Iaycza obligabamur, abbaciam de Bela et universos proventus eisdem manibus vestris assignaverimus; cuius quidem abbacie emolumenta hucusque libere ac pro libito vestro percepistis. Nunc autem ulterius abbaciam ipsam diucius apud manus seculares relinquere nolentes, decrevimus a vobis abbaciam ipsam omnino recipiendam et Ordini suo restituendam. Mandamus igitur fidelitati vestre harum serie firmiter, quatenus acceptis presentibus cum fidele nostro venerabili et religioso fratre Matheo abbate Sancti Martini de utilitatibus et proventibus ipsius abbacie per vos hucusque perceptis racionem ponere et si adhuc summa sallarii vestri nondum expleta esse comperietur, id restancie ab eodem Matheo abbate, cui nos superinde mandamus, expectare et abbaciam ipsam remittere. Si vero iam totaliter sallarium vestrum excepisse comperiemini, eandem absque omni prorsus ulteriori difficultate similiter eidem et Ordini remittere, manusque vestras et vestrorum omnium de eadem penitus excipere et excipifacere debeatis et teneamini; presentes pro vestra superinde expedicione reservando. Datum Bude feria sexta proxima ante dominicam Invocavit, anno Domini millesimo quingentesimo tercio decimo. [1513. febr. 11.]||
Relacio Petri Korlaczhy, Franciscus prepositus. Relacio magistri Francisci prepositi secretarii regie maiestatis.
Relacio Petri Korlaczhy, Franciscus prepositus. Relacio magistri Francisci prepositi secretarii regie maiestatis.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1512 II 11, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1512_II_11/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success