Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1518 VIII 29
Signature: 1518 VIII 29
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. August 1518
II. Lajos király Máté apáttól 320 forintot vett kölcsön s megígérte, hogy a legközelebbi adóból visszatéríti. Mivelhogy ez a tolnai országgyűlés határozatainál fogva nem volt lehetséges, fölhatalmazza Mátét, hogy a szentmártoni és somogyvári apátság birtokain a jövő adóból vagy kamaranyereségből foglalja le az említett összeget. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208183

Nos Ludovicus, Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. recognoscimus per presentes, quod nos a venerabile et religioso fratre Matheo, abbate Sancti Martini Sacri Montis Pannonie ad necessitates nostras et castrorum nostrorum finitimorum inevitabiles sub spe restitucionis trecentos et viginti florenos levaveramus, quos eidem mediantibus aliis literis nostris superinde emanatis ex predicta contribucione seu taxa nostra regia reddere et restituere promiseramus.||
Quia tamen idem abbas huiusmodi creditum suum ex ista taxa nostra preterita medii floreni contra articulos per regnicolas nostros in conventu Tolnensi editos rehabere non potuit, volentes ipsum rursus et de novo de talis summe pecuniarum rehabicione certificandum et assecurandum, id sibi graciose duximus annuendum et concedendum, ut ipse abbas illos trecentos et viginti florenos solum vigore presencium de bonis abbaciarum Sancti Martini et Somogwariensis tempore contribucionis nostre taxeque aut subsidii seu lucricamere primitus post presens subsidium fiende usque ad illam summam excipere possit et valeat, non obstantibus quibuscunque aliis literis nostris ad importunas preces fortasse datis vel dandis, quibus omnibus presentes preire volumus. Imo certificamus et assecuramus harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum Bude in festo Decollacionis Beati Iohannis Baptiste, anno Domini millesimo quingentesimo octavo. [1518. aug. 29.]||
Relacio venerabilis domini Pauli prepositi Sancti Sigismundi, thesaurarii regie maiestatis.

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1518 VIII 29, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1518_VIII_29/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success