Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1520 IV 16
Signature: 1520 IV 16
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. April 1520
Mihály pannonhalmi perjel és őr Lőrinc istvándi plébánost tanúvallomás fölvételére kéri. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208209
Frater Michael prior et custos monasterii Sancti Martini Sacri Montis Pannonie.||
Honorabilis nobis in Christo sincere dilecte.||
Scripseramus vobis nuperrime eciam quasdam commissionales super examinacione testium Blasii literati Symeghy, in quibus etiam interrogatorias incluseramus, continentes, an si ambe partes coram ipsis arbitris manu stipulata vel fide mediante promiserint, vel si eedem partes, ut ipse Blasius literatus allegat, te per ipsos arbitros fuerint interrogati super eo, si iudicio ipsorum consentirent et iudicium ipsorum ratum haberent vel aliqua parcium dixisset ante iudicium factum, quod causa(m) suam, si nocivum iudicium sibi ministrarent appellatione prosequeretur. In literis vestris nulla specialis mentio, nisi quod ambe partes in eorum arbitros elegissent, habetur. Et quia capitalis et specialis proventus in negotiis eorum est, si ambe partes, ut premissum est, fuerint prius per arbitros interrogati super eo, si iudicio ipsorum se omnino submitterent, requirimus igitur vos iterum sub pena obediencie, quatenus illos octo homines arbitros rursus in vestri presenciam vel alias, ubicunque in simul convenire poterunt, convocare, aut alias si debito modo fieri poterit, in domibus habitacionum ipsarum singillatim presentibus ipsis partibus, quibus presentibus, ut presentes sint, sub excommunicacionis pena mandamus, ad eandem fidem, quam pridem examinatos fecistis, super eo, utrum eedem partes fide mediante vel manu stipulata, vel si per ipsos ter super eo, ut iudicio ipsorum se submittunt et contentantur, verbo vel quomodo promiserint, vel si prefatus Barnabas Marthon aut altera pars dixisset, quod causam ipsam appellacione aliqua prosequeretur examinare et tandem dicta et attestaciones ipsorum eo modo, quo fatentur, clare et pure ad festum Beatorum Philippi et Iacobi apostolorum nobis conscienciose rescribatis. Presentibus in specie remissis, datum feria secunda Quasimodo, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo.||
[Cím:] Honorabili domino Laurencio presbytero plebano possessionis Isthvand, nobis in Christo sincere dilecto.

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1520 IV 16, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1520_IV_16/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success